 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS
SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PARAKUENSIS *
PRAEFECTURA APOSTOLICA PARAKUENSIS AD
GRADUM ET DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR, EODEM NOMINE SED MUTATIS FINIBUS.
Africa terra, christianorum dives quos Christo et Ecclesiae sive multus
Missionariorum labor peperit, qui per longa saecula, quasi milites militibus
succedentes, fertilissimas eius oras Christi imperio aposuerunt,
sive praesentissima gratia Dei, cuius numen adorandum ubi vult prospere
spirat (cf. Io., 3, 8), tali a cepit fidei ac religionis nostrae incrementa,
ut non modo gaudeamus adimpleri Prophetarum atque ipsius Christi vaticinia
(cfr. Dan., 2, 35 et 45; Mt., 13, 31 ss.), verum etiam novas usque dioeceses
ibi loci condi oporteret. Quam ob rem, cum Sacra Congregatio Fidei Propagandae,
audito nempe venerabili Fratre Ioanne Baptista Maury, Archiepiscopo titulo
Laodicensi in Phrygia et in Africa Occidentali Apostolico Delegato,
proposuerit ut praefectura apostolica Parakuensis, territorio imminuto, ad
dignitatem dioecesis tolleretur, nos id aeque probantes, volentesque Patribus
Societatis Missionariorum ad Afros, quibus fuit hactenus eadem praefectura
concredita, signum dare benevolentiae Nostrae, haec statuimus atque iubemus.
Praefecturam apostolicam Parakuensem ad gradum dioecesis evehimus, quae
quidem idem nomen servabit, at uno civili districtu de Parakou constabit. Nova
haec dioecesis metropolitanae Ecclesiae Cotonuensi suffraganea subicietur, atque
Sacrae Congregationi de Propaganda Fide perget esse obnoxia. Eius praeterea
sedem episcopalem in urbe vulgo Parakou statuimus, cathedra sacri Praesulis in
templo Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli collocata, in eadem urbe; quod
profecto cathedralis templi dignitate honestabitur. Conditam dioecesim
Parakuensem patres Societatis Missionariorum ad Afros regent suaque prudentia
gubernabunt, ad Nostrum scilicet nutum, quos vehementer hortamur ut nulli
parcant labori Dei Regno quam late proferendo. Curet Episcopus, cui haec
cirrumscriptio moderanda tradetur, ut Canonicorum collegium condat; quod si
statim geri non possit, Consultores dioecesani deligantur, qui consilio et
opera suo Praesuli assint. Cetera autem omnia, sive nempe ad regimen
spectantia, sive ad cleri et populi iura, adque similia, Iure Canonico
temperentur. Ceterum quae his Litteris Nostris iussimus, venerabilis Frater
Ioannes Baptista Maury exsequi studebit, vel quem ipse delegaverit. Re vero
acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem
Fidei Propagandae cito mittantur. Quod si eo tempore quo hae Litterae ad
exitum sint adducendae, alius eidem Apostolicae Delegationi praesit, hic mandata
Nostra faciat.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et
fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum pelo eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Februarii, anno Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Caesar Federici, Protonot. Apost.
Sylvius Romani,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 13, pp. 792-794
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|