 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
VILLAVICENTIENSIS *
VICARIATUS APOSTOLICUS
VILLAVICENTIENSIS, IN COLUMBIA, AD GRADUM DIOECESIS ATTOLLITUR, NOMINE
FINIBUSQUE SERVATIS.
Universae
regimen Ecclesiae, quod superno et inscrutabili Dei consilio penes Nos est, id
profecto requirit, ut sollicito animo ea fidelibus subsidia suppeditemus, quae
ad ipsorum animorum bonum assequendum conducant. Quae inter cum non dubitemus
aptiores esse ecclesiasticarum circumscriptionum dispositiones vel earum
dignitatis accessiones, preces adrnittendas esse putavimus venerabilis Fratris
Iosephi Paupini, Archiepiscopi titulo Sebastopolitani in Abasgia et in
Columbiana Republica Apostolici Nuntii, qui ab Apostolica Sede petiit ut
vicariatus
apostolicus Villavicentiensis ad dioecesis gradum eveheretur. Consensum
propterea supplentes eorum omnium, qui hoc super negotio aliquid iuris vel
habeant vel se putent habere, suprema Nostra potestate ea quae sequuntur
decernimus et iubemus. Vicariatum apostolicum Villavicentiensem ad dioecesis
dignitatem attollimus, iisdem circumscribendum finibus ac curiarum, prout
scilicet in praesens terminantur, e quibus fit. Curiae autem seu paroeciae hae
sunt: Medina et San Pedro de Jagua uti dicunt, intra limites civilis provinciae
seu Departamento vulgo Cundinamarca cognominati exstantes, et Nuestra Señora
del Carmen, Divino Niño, S. María Reina, Nuestra Señora del Perpetuo Socorro
in vico vulgo La Grama, Acacías, Guamal, Castilla, Gubarral, San Martín,
Restrepo, Cumaral, Puerto López, Remolino, El Calvario, Montfort, San Juanito et
San Carlos de Guarca, intra fines civilis provinciae seu Departamento vulgo
Del Meta sitae. Constitutae ideo dioecesis haec confinia erunt: ad
septemtrionem, archidioecesis Bogotensis, dioeceses Zipaquirensis et Tunquensis,
vicariatus apostolicus Casanarensis; ad orientem solem, praefectura apostolica
de Vichada; ad meridiem, praefecturae apostolicae Mituensis et Ariariensis; ad
occasum denique solis, dioecesis Girardotensis et praefectura apostolica Ariariensis. Sedes Episcopi in urbe vulgo Villavicencio appellata ponatur;
episcopalis autem magisterii cathedra in templo ibidem exstante Deo dicato in
honorem Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, quod ad cathedralium sacrarum
aedium gradum evehimus, factis iuribus privilegiisque congruis concessis.
Sacrorum vero Antistiti, praeterquam quod iusta iura damus, obligationes
imponimus, quae ad normam iuris ad eum pertinent. Decernimus praeterea ut idem
Episcopus, una cum sua Ecclesia, metropolitanae iurisdictioni Archiepiscopi
Bogotensis subdatur; ut, pro Canonicorum collegio in posterum per alias
Apostolicas Litteras condendo, Consultores dioecesanos interea deligat, qui sibi
consilio et ope assint; minus saltem Seminarium quam primum condat, pueris
accipiendis et efformandis, qui ad sacerdotium vocentur, iuxta scilicet statuti
iuris normas peculiaresque leges Sacrae Congregationis de Seminariis
Studiorumque Uniyersitatibus, cuius Seminarii sive ingenio sive animi
virtutibus praestantes alumnos, cum adoleverint, Romam mittet in Pontificium
Collegium Pianum Latinum Americanum, ut philosophicis theologicisque disciplinis
imbuantur. Mensa episcopalis, quae dicitur, fiet ex Curiae emolumentis, e
fidelium sponte oblatis pecuniis, dote quae a civili auctoritate est danda,
bonis denique quae hucusque ad vicariatus
apostolici Villavicentiensis Praelatum Ordinarium pertinuerunt. Quod denique
novae dioecesis regimen spectat, Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem,
alia id genus, quae sacri canones praescribunt serventur. Haec omnia quae
statuimus ut ad exitum adducantur venerabilis Frater Iosephus Paupini curet,
vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus.
Qui vero rem perfecerit documenta de more exarari iubebit ad Sacramque Congregationem Consistorialem mitti,
rite signata sigilloque impressa.
Hanc vero
Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut
quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque
igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis
generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus
omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel
corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis
impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica
dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta,
eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card. CONFALONIERI S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Caesar Federici, Protonot. Apost.
Sylvius Romani,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 13, pp. 794-796
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|