The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BOTUCATUENSIS-LINENSIS (BAUROPOLITANAE)*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS EX ARCHIDIOECESI BOTUCATUENSI ET DIOECESI LINENSI, ALIA CONDITUR SEDES CATHEDRALIS,
«BAUROPOLITANA» NOMINE.

 

Christi gregis cura et sollicitudo, quem, omnium ductoris et magistri pondere onerati, superno Dei consilio regendum accepimus, id nonnumquam requirit, ut, quarundam dismembrato Ecclesiarum territorio, novam ex iis ecclesiasticam circumscriptionem constitui sinamus, quo scilicet aptiora fidelium animis iuvandis subsidia praebeantur. De sententia ideo venerabilis Fratris Armandi Lombardi, Archiepiscopi titulo Caesariensis Philippi et in Brasilia Apostolici Nuntii, qui, consensu venerabilium Fratrum Henrici Hectoris Golland Trindade, Archiepiscopi Botucatuensis, et Henrici Gelain, Episcopi Linensis, Apostolicae Sedi proposuit ut e Sedibus, quas diximus, alia fieret, Nos, auditis hoc super negotio venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus, qui praesunt Sacrae Congregationi Consistoriali, sequentia decernimus atque iubemus. Ab archidioecesi Botucatuensi integrum territorium municipiorum separamus, quae vulgo appellantur Agudos, Boracéia, Cabrália Paulista, Duartina, Gália, Lucianópolis, Pederneiras, Piratininga, et illam municipii Bauru partem, quae ad eandem pertinet archidioecesim; a dioecesi vero Linensi, alteram partem municipii Bauru, id est districtum, quem Tibiriçá nuncupant, et integrum territorium municipiorum Arealva, Avaí, Iacanga, ex iisque novam dioecesim condimus, nomine Bauropolitanam, iisdem circumscribendam finibus ac municipia quae diximus, prout lege civili in praesens terminantur. E dioecesi praeterea Sorocobana integrum territorium municipiorum distrahimus, sic ut lege civili modo finiuntur, quibus nomen Conchas, Haí et Paranapanema, et ad archidioecesim Botucatuensem perpetuo adiungimus.

Conditae dioecesis Bauropolitanae sedes Episcopi atque domicilium in urbe Bauru erit; episcopalis autem magisterii cathedra in curiali templo, eadem in urbe exstante, Spiritui Sancto dicato, quod ad cathedralis dignitatem evehimus. Sive istiusmodi templo sive Bauropolitano sacro Praesuli omnia iura et privilegia damus, quae iisdem competunt, additis sacrorum Antistiti congruis oneribus. Quorum haec praecipua recensemus: esse eum, una cum sua Ecclesia, metropolitana e iurisdictioni Archiepiscopi Botucatuensis obnoxium; Canonicorum collegium ei esse constituendum, quibus tamen Consultores dioecesanos in praesens sufficiat, usque dum scilicet per alias sub plumbo Litteras quod diximus collegium condatur; minus saltem Seminarium quam primum struendum esse, idque gravi obligatione, ad normam iuris communis peculiaresque leges Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus: cuius alumnos, qui pietate et ingenio praestiterint, Romam mittat, in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum, philosophicis theologisque disciplinis imbuendos. Ad mensam episcopalem quod attinet, decernimus ut eadem ex Curiae emolumentis fiat, dote a civili auctoritate statuta, bonorum parte quae ad normam canonis 1500 Codicis Iuris Canonici dioecesi Bauropolitanae obvenient. Simul ac hae Litterae Nostrae ad effectum deductae fuerint, sacerdotes ei Ecclesiae ascribantur, in cuius territorio legitimum beneficium vel officium habeant; ceteri vero clerici Seminariique tirones ei, in qua legitimo degant domicilio. Acta denique et documenta novam dioecesim respicientia, a Curiis Botucatuensi et Linensi ad Bauropolitanam mittantur, in tabulario religiose custodienda. Haec omnia quae iussimus ad effectum adduci curet venerabilis Frater Armandus Lombardi, quem diximus, vel quem ille delegaverit, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus vir. Qui vero negotium perfecerit documenta de more exarari iubebit et ad Sacram Congregationem Consistorialem mittet, rite subscripta sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quintodecimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 2, pp. 141-143

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 

top