 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PESQUEIRENSIS - PETROLINENSIS (FLORESTENSIS)*
DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AH ECCLESIIS PESQUEIRENSI ET
PETROLINENSI, NOVA QUAEDAM DIOECESIS EFFICITUR, «FLORESTENSIS» NOMINE.
Qui secreto Dei consilio et voluntate idcirco universae Ecclesiae praepositi
sumus ut, tantis in mortales ingruentibus malis atque periculis iter ad
aeternitatem tutius faciamus, in hoc sane totum animum atque omnem curam
diligentiamque nostram ponimus ut non solum hominibus veritatis lumine egentibus
christianae fidei praecepta proponamns, quibus collustrentur, verum etiam et
fidelium necessitatibus atque utilitatibus prospiciamus, seu certis finibus
terminisque Ecclesiarum constitutis, seu datis Episcopis, qui gubernent atque
regant. Qua de re, cum huic Apostolicae Sedi propositum sit ut detractis
quibusdam territoriis ab Ecclesiis Pesqueirensi et Petrolinensi, nova ibi loci
dioecesis conderetur, Nos, sententia audita tum venerabilium Fratrum
Ordinariorum, quorum interesset, tum Patrum
Cardinalium Negotiis Consistorialibus praepositorum, de Nostra apostolica
auctoritate ea quae sequuntur decernimus atque iubemus. A dioecesi Pesqueirensi
integrum territorium decerpimus municipiorum quae vulgari lingua sic
cognominantur: Floresta, Belém do Rio Saô Francisco, Betania, Custôdia, Inajá,
Petrolândia, et Tacaratu; a dioecesi vero Petrolinensi separamus integrum
territorium municipii Cabroró, quem dicunt; quibus sane territoriis novam
dioecesim constituimus Florestensem nomine, cuius erunt scilicet limites
tam patentes quam regionum e quibus coalescit. Huius autem novae
circumscriptionis ecclesiasticae sedes in urbe Floresta collocabitur, in qua
Episcopus domicilium suum ponet; cathedralis vero sedes templum erit, quod
populus «Senhor Bom Iesus dos Aflitos» appellare consuevit, factis iustis
privilegiis atque iuribus. Dioecesim Florertensem suffraganeam facimus
metropolitanae Sedi Olindensi et Recifensi, cuius Archiepiscopo sacer Praesul
Florestensis obnoxius erit. Qui praeterea Canonicorum collegium condendum
curabit ad Ecclesiae suumque ipsius decus; sin vero id fieri statim nequeat,
Consultores dioecesanos eligat, qui consilio et opera sibi assint. Mensa
episcopalis, quae dicitur, fiet: Curiae emolumentis, fidelium collationibus,
dote a civili potestate assignanda, bonis denique quae secundum canonem 1500 C.
1. C. Florestensi dioecesi obvenient. Operam det Episcopus, cui Sedes haec
tradetur gubernanda, ut Seminarium saltem minus excitet, pueris excipiendis qui
ad sacerdotium vocentur: sunt enim spes Ecclesiae viridissima. Id autem sacer
Praesul grave munus habeat. Simul ac vero novae dioecesis constitutio facta
fuerit, sacerdotes circumscriptioni illi accenseantur, in qua beneficium vel
officium habeant, clerici vero ceteri, Seminariique tirones, ei in qua legitime
degant. Acta postremo et documenta quae ad novam dioecesim respiciant, ad eius
Curiam mittantur, ibique religiose in tabulario serventur. Ceterum omnia quae
mandavimus venerabilis Frater Armandus Lombardi, Archiepiscopus titulo
Caesariensis Philippi et in Brasilia Apostolicus Nuntius, qui quidem rem omnem
hanc fieri postulavit, exsequi curabit, vel quem ipse delegaverit. Acto negotio,
documenta exarentur, quorum exempla sincere conscripta, ad Sacram Congregationem
Consistorialem cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo quinto mensis Februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Caesar Federici, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 2, pp. 143-145
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|