The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GARZONENSIS (GARZONENSIS - NEIVENSIS)*

IN URBE NEIVA COGNOMINATA ECCLESIA CONCATHEDRALIS CONDITUR ET NOMEN GARZONENSIS DIOECESIS IMMUTATUR.

 

De Ecclesiarum prosperitate solliciti, quarum utilitatibus tempestive opportuneque inservire cupimus, preces admittendas censuimus quas venerabilis Frater Iosepbus Paupini, Archiepiscopus titulo Sebastopolitanus in Abasgia et in Republica Columbiana Apostolicus Nuntius, ad nos adhibuit, ut scilicet urbs vulgo Neiva cognominata iam templo concathedrali donaretur eiusque nomen Garzonensi dioecesi significandae adderetur. De sententia igitur dilecti Filii Nostri S. R. E. Cardinalis qui est Sacrae Congregationis Consistorialis a Secretis, postque auditum venerabilem Fratrem Gerardum Martínez Madrigal, Episcopum Garzonensem, summa Nostra auctoritate sequentia decernimus: primo, ut servata dioecesis Garzonensis Cathedrae episcopalis dignitate, templum Deo in honorem Beatae Mariae Virginis sine labe originali Conceptae dicatum in urbe Neiva exstans tamquam ecclesia Concathedralis habeatur, cum iuribus, honoribus, privilegiis et obligationibus quae eiusmodi sacris aedibus competunt. Secundo, ut Garzonensis dioecesis eiusque pro tempore sacrorum Antistes inde ab hoc tempore cognomine Garzanensi-Neivensi vocentur. Tertio denique, ut Garzonensi-Neivensi Praesuli eiusque successoribus posthac in urbe Neiva sedem habere liceat, si eorum arbitrio hoc bonum opportunumque videatur. Haec Nostra decreta exsequenda curabit venerabilis Frater Iosephus Paupini, quem diximus, vel per se ipse vel per alium delegatum virum, dummodo in ecclesiastica dignitate constitutum. Re vero acta, idem documenta exarari curabit, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 2, pp. 145-146

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 

top