The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PIURENSIS (CHULUCANENSIS)*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS EX DIOECESI PIURENSI, CONDITUR PRAELATURA «NULLIUS», NOMINE «CHULUCANENSIS».

 

Venerabilis Frater Romulus Carboni, Archiepiscopus titulo Sidoniensis et in Peruviana Republica Apostolicus Nuntius, de catholicae Ecclesiae stabilitate et prolatione perquam sollicitus, id opportunum fore cumque Christi fidelium bono coniunctum putavit, si peramplum dioecesis Piurensis territorium divideretur aptiusque, ex eo scilicet nova excerpta ecclesiastica circumscriptione, disponeretur. Idque ut fieret, post auditum venerabilem Fratrem Erasmum Hinojosa, Episcopum Piurensem, ab Apostolica Sede petiit. Quapropter Nos, haud dubitantes idipsum non parva utilitate perfici posse, suprema et apostolica auctoritate Nostra consensuque eorum suppleto, qui hac super re aliquod ius habeant vel se putent habere, sequentia decernimus ac iubemus. A dioecesi Piurensi integra territoria separamus civilium provinciarum quas vulgo appellant Morropňn, Huancabamba et Ayabaca, ex iisque praelaturam «nullius» constituimus Chulucanensem appellandam iisdemque terminandam finibus ac civiles provinciae e quibus fit. Conditae Ecclesiae sedem in urbe vulgo Chulucanas esse volumus, templum autem praelaticium sacram aedem haberi inibi exstantem, quae Deo est dicata in honorem Sancti Raimundi Nonnati, cum iuribus et privilegiis debitis: id tamen quoadusque ibidem conveniens strui possit templum. Sacro autem Praesuli, praeterquam congrua iura damus, imponimus obligationes quae ad eius munus pertinent, iuxta iuris communis leges. Volumus insuper ut praelatura Chulucanensis suffraganea sit metropolitanae Sedi Truxillensi, eius vero sacrorum Antistes Archiepiscopo eiusdem Ecclesiae metropolitanae. Inter Praelati munera hoc praecipuum declaramus, saltem nempe minus Seminarium condendi iuxta ecclesiasticas normas peculiaresque leges Sacrae Congregationis de Seminariis Studiorumque Universitatibus, cuius sive in genio sive pietate praestantes alumnos, cum adoleverint, Romam mittat, in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendos. Mensam praelaticiam, quam dicunt, constituent Curiae emolumenta, dos a civili potestate danda, fidelium collationes eaque bona, quae ad normam canonis 1500 C. I. C. novae conditae praelaticiae Sedi obvenient. Item quod Ecclesiae regimen spectat, administrationem, electionem Vicarii Capitularis, sede vacante, aliaque id genus, communes leges serventur. Simul ac praeterea hae Litterae Nostrae ad effectum adductae fuerint, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur addicti in cuius territorio legitimum beneficium aut officium habeant; ceteri autem sacerdotes, clerici Seminariique tirones ei, in qua legitime degant. Extremum, acta et documenta quae praelaturam «nullius» Chnlucanensem respiciant, a Curia Piurensi ad Chulucanensem mittantur, in tabulario religiose custodienda. Has Litteras Nostras perficiendas curet venerabilis Frater Romulus Carboni, quem memoravimus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui autem rem perfecerit congrua documenta exarabit ad Sacramque Congregationem Consistorialem mittenda curabit.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur .

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 2, pp. 147-148

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 

top