 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
URBIS BENINENSIS (VARRENSIS) *
EX QUODAM TERRITORIO A DIOECESI URBIS
BENINENSIS, IN NIGERIA, DETRACTO, ALIA CONDITUR DIOECESIS, «VARRENSIS» NOMINE.
Legem christi sanctissimam, ideo in terris nuntiatam ut rectam homines
vivendi viam noscerent salutemque consequerentur sempiternam, eo vel magis
ubique locorum praedicari exoptamus, quo latius in dies invalescunt
perniciosarum rationum vulgatores.
Quam praedicationem cum multiplicatis Ecclesiis earumque sacris Praesulibus
facilius fieri nemo sit qui dubitet, visum est Nobis consilium esse accipiendum
Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, quae, de sententia venerabilis Fratris
Sergii Pignedoli, Archiepiscopi titulo Iconiensis et in Africa Media Occidentali
Apostolici Delegati, atque mente exquisita venerabilis Fratris Patricii Iosephi
Kelly, Episcopi Urbis Beninensis, proposuit ut ex eiusdem dioecesis territorio
alia constitueretur Sedes cathedralis. Propterea, de suprema et apostolica
auctoritate Nostra, a territorio dioecesis Urbis Beninensis civilem provinciam
separamus, cui per vulgus Warri appellatio, et ex ea novam dioecesim
constituimus, Varrensem cognominandam, quam nativo clero gubernandam
committimus, cuiusque hi erunt fines: ad septentrionem, dioecesis Urbis
Beninensis; ad orientem solem, archidioecesis Onitshaensis et dioeceses
Overriensis et Portus Harcurtensis; ad meridiem, sinus maris quod «Mounths of
the Niger» nuncupant; ad occidentem denique solem, dioecesis Ondoënsis. Novae
dioecesis Episcopi sedem in urbe Warri esse volumus, eius vero magisterii
cathedram in principe eiusdem civitatis sacra aede poni, quam ad gradum
cathedralis attollimus, cum iuribus et privilegiis congruis. Decrnimus
praeterrea ut Varrensis sacrorum Antistes, una cum sua Ecclesia, metropolitanae
iuris dictioni archiepiscopi Lagosensis subdatur, sic scilicet ut ecclesiasticae
leges statuunt; ut pro Canonicorum collegio consultores dioecesanos e suo clero
ad tempus deligat, qui sibi consilio et ope assint; ut denique Seminarium,
saltem minus, pro viribus struat, iis pueris accipiendis et efformandis qui Dei
instinctu ad sacerdotium sint vocati. Extremum, hae Litterae Nostrae ut ad
effectum adducantur curet venerabilis Frater Sergius Pignedoli, quem diximus,
vel ab eo delegatus sacerdos. Qui autem negotium perfecerit, documenta de more
exarabit ad Sacramque Congregationem de Propaganda Fide, rite signata sigilloque
impressa, quam primum mittet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et
fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae
documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic
haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo mensis Martii, anno
Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus
Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS Card.
AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Caesar Federici, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 2, pp. 149-150
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|