PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BARCINONENSIS*
CATHEDRALIS ECCLESIA BARCINONENSIS
AD GRADUM ARCHIDIOECESIS EVEHITUR.
Laeto animo, Decessorum Nostrorum exempla sectantes, in honorem
magnamque dignitatem eas
Ecclesias adducere studemus quae et antiquitate
sunt venerabiles et christianae religionis amore fideique inceptis usque nitent,
idque eo magis fieri curamus si delata dignitas incitamento esse videatur ad
maiora in Ecclesiae utilitatem molienda. Quod cum hodie in Barcinonensi dioecesi
fieri putaverimus, summa Nostra potestate consensuque eorum suppleto qui hac
super re aliquod ius habeant, cathedralem Ecclesiam Barcinonensem a
metropolitana iurisdictione Sedis Tarraconensis eximimus atque Sedi Apostolicae
subiectam facimus, sine ulla nempe suffraganeorum adsignatione.
Barcinonensem proinde sacrorum Antistitem Archiepiscopi
dignitate et titulo insignimus, datis iuribus et privilegiis, inter quae
memorare placet posse eum et crucem ante se ferre, ad liturgicarum legum normam,
et sacro Pallio uti, postquam illud in Consistorio petierit et obtinuerit.
Canonicorum autem collegium ad archiepiscopalem dignitatem attollimus, cum
iuribus et privilegiis congruis.
Censemus insuper ut hisce Apostolicis Litteris venerabilis
Frater Gregorius Madrego et Casáus, sacer Barcinonensis Praesul, Archiepiscopi
dignitate honestetur, factis iuribus, obligationibus etiam impositis quae sunt
sacrorum Antistitum sui ordinis propria. Ceterum quae mandavimus ut ad effectum
adducantur curet venerabilis Frater Antonius Riberi, Archiepiscopus titulo
Darensis et in Hispania Apostolicus Nuntius, facta potestate alium virum
sacerdotalis ordinis delegandi. Qui autem negotium perfecerit, documenta de more
exarare studeat quae ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittat.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et
fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae
documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic
haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis
Martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus
Nostri primo.