Romanorum Pontificum semper fuit mos et consuetudo eas
cathedrales Ecclesias, quae, antiquitate venerabiles, monumentis illustres,
christianorum fide et nobilitate praeclarae, eximiis erga Sedem Apostolicam
meritis praestiterint, sollemni documento declarare. Quod cum etiam de
Matritensi dioecesi asseverari posset, censuimus ad archiepiscopalis Sedis
honorem et dignitatem eam attollere. Matritum enim, perampla et opulenta urbs,
studiis operibusque apostolatus aftluens, Hispaniae nationis caput, reipublicae
magistratuum sedes, ad amnem vulgo Manzanares nuncupatum in Castella Nova sita,
cum regum catholicorum gestis, tum sanctorum coniugum Isidori agricolae et
Mariae quam «de la Cabeza» appellant aliorumque virorum ecclesiasticorum plura
per saecula illustratum est; quibus accedit liberalium artium doctrinae studiis
sacris profanisque iamdiu quaesita nobilitas, quam satis testantur et
lectissimorum artificum opera et aedes sacrae non paucae, amplitudine et
magnificentia praestantes. Iis ideo auditis, quorum huiusmodi negotium
interesset, de suprema et apostolica auctoritate Nostra dioecesim Matritensem ad
gradum archiepiscopalis Ecclesiae evehimus, cum iuribus et privilegiis
congruis. A metropolitano autem iure Ecclesiae Toletanae eandem subtrahimus et
Sedi Apostolicae subiectam declaramus, sine ulla nempe Episcoporum
suffraganeorum adsignatione.
Matritensem proinde sacrorum Antistitem, Archiepiscopi titulo
insignimus, cum iuribus et privilegiis congruis, quorum haec memoramus, posse
eum et sacro Pallio uti, postquam tamen in sacro Consistorio petierit et
obtinuerit, et crucem prae se ferre, ad liturgicarum legum normam. Canonicorum
item collegium ad archiepiscopalis tituli fastigium attollimus, cum iuribus et
privilegiis quae eiusmodi Canonicorum collegiis competunt. Haec quae mandavimus
ut ad effectum adducantur curet venerabilis Frater Antonius Riberi,
Archiepiscopus titulo Darensis et in Hispanica natione Apostolicus Nuntius, cui
facultatem damus alium virum legare, dummodo sit sacerdotio insignitus. Qui
autem negotium perfecerit, documenta de more exarari studeat et ad Sacram
Congregationem Consistorialem quam primum mittat.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et
fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae
documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic
haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto super vicesimum mensis Martii,
anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.