PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BARCINONENSIS*
CATHEDRALIS ECCLESIA BARCINONENSIS
AD GRADUM ARCHIDIOECESIS EVEHITUR.
Praeceptum illud Christi ut in universum Apostoli abirent mundum Evangelium
praedicaturi omni creaturae (cfr. Mc. 16, 15), Nos usque impellit ut, si
res ferant, et novas condamus ubique terrarum Ecclesias et sacros illis
praeponamus Pastores, Apostolorum operum heredes et successores. Quae cum ita
sint, quoniam de sententia venerabilis Fratris Vidonis Del Mestri, Archiepiscopi
titulo Tuscamiensis et in Tanganyikae territorio Apostolici Delegati, Sacrum
Consilium Christianae Fidei Propagandae aliam dioecesim in Tanganyika condi
oportere censuerit, libentissimi Nos quod decretum est accipimus Nostraque
auctoritate ratum habemus, haec quae sequuntur statuentes. Ab archidioecesi
Daressalaamensi districtum civilem, cui Mahenge appellatio, separamus, itemque
eam regionis partem Game Reserve per vulgus nuncupatam, quae a fluminibus
Kilombero et Marandangu circumscribitur, atque aliam minorem districtus civilis
de Nachingwea partem intra fines archidioecesis Daressalaamensis comprehensam;
ex iisque territoriis cathedralem Sedem condimus nomine Mahengensem quam
clero natu Tanganyicano regendam committimus. Constitutae ergo
dioecesis hi erunt fines: ad septentrionem, dioecesis Morogoroënsis; ad orientem
solem, archidioecesis Daressalaamensis; ad meridiem, dioecesis Nachingweaënsis
et abbatia «nullius» Peramihöensis; ad occidentem denique solem, dioecesis
Iringaënsis. Volumus praeterea ut Episcopus Mahengensis in urbe vulgo Mahenge
dicta sedem domiciliumque suum ponat, episcopalis vero magisterii cathedram in
principe sacra aede, inibi exstante; ut, dum Canonicorum collegium condi possit,
Consultores dioecesanos ad normam iuris eligat, qui consilio et ope assint; ut
Seminarium saltem minus sollicita cura pro viribus struat, pueris accipiendis et
educandis, qui ad sacerdotium vocati fuerint. Praecipimus denique ut una cum sua
dioecesi metropolitae Archiepiscopo Daressalaamensis Sedis subdatur, cum
obligationibus congruis. Haec quae statuimus ut ad effectum adducantur studeat
venerabilis Frater Vido Del Mestri, quem diximus, sive per se ipse sive per
alium delegatum virum, qui sit tamen ecclesiastica dignitate indutus. Qui vero
rem perfecerit documenta de more exarari curet ad Sacramque Congregationem de
Propaganda Fide quam primum mitti.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Aprilis, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.