 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
COMACLENSIS*
EPISCOPO «PRO TEMPORE» COMACLENSI
TITULUS ABBATIS POMPOSIANI CONCEDITUR.
Pomposiana Abbatia, quae antiquis temporibus orta inocciduam artibus, scientia, sanctorum virorum virtutibus ac frequentatione famam est
consecuta, postquam alienissimis historiae casibus longo aevi spatio concidit,
en rursus provida religiosarum civiliumque potestatum opera pulchra vetustate
fulget, circumiacentium populorum commodo omniumque qui vel ex dissitis
regionibus eam invisuri properant admirationi. Cum autem nuper Comaclensis
Canonicorum coetus, cum sacerdotum tum christifidelium voluntates
interpretantes, a Nobis petierint ut Pomposianae Abbatiae titulum Comaclensi pro
tempore Episcopo daremus: per hoc enim non modo renata templa et aedes
quodammodo antiquo decore honestari, sed etiam arctas Abbatiae cum Comaclensi
Ecclesia necessitudines collustrari monachorumque a S. Benedicto memoriam
reviviscere; censentes id haud parum antiquae laudi renovandae religionique
bonisque moribus promovendis iuvare, adhibitis precibus libenti animo
concedimus. Apostolica igitur usi potestate Nostra, postque sententiam rogatum
venerabilem Fratrem Ioannem Mocellini, Episcopum Comaclensem, libenterque
annuente dilecto Filio Bennone Gut, Abbate Primate Ordinis S. Benedicti,
decernimus ut, in hoc rerum statu et donec aliter caveatur, Episcopus pro
tempore Comaclensis Abbas Pomposianus vocari possit eoque titulo frui.
Hanc
autem Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus,
contrariis minime obstantibus, etiam speciali mentione dignis.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis Maii,
anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS Card.
AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, p. 211
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|