PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
ANTVERPIENSIS*
CATHEDRALIS TEMPLI ANTVERPIENSIS, IN
BELGIO,
COLLEGIUM CANONICORUM CONSTITUITUR.
Cathedralium ecclesiarum dignitas et amplitudo, utpote quae sacrarum
dioecesis aedium capita atque Episcoporum exstent magisterii sedes,
propensiorem prae aliis requirunt a Nobis voluntatem, quam haud dubie tunc praestare censemus cum, ubi desint, Canonicorum collegia constitui decernimus,
sacrorum Praesulum senatum ipsorumque templorum decus et ornamentum.
Quandoquidem autem Sacra Congregatio Consistorialis, peculiari usa potestate
quam ei tribuimus, preces accipiendas esse putavit venerabilis Fratris Iulii
Victoris Daem, Episcopi Antverpiensis, id petentis, ut in sua etiam cathedrali
sacra aede Canonicorum collegium conderetur, quod statutum est Nos suprema qua
pollemus auctoritate ratum habemus sequentiaque iubemus. In cathedrali ecclesia
Antverpiensi Canonicorum collegium constituimus, quod una constabit dignitate,
nempe decanatu, atque tot canonicatibus quot sunt praebendae. Dignitatis
collatio penes Sedem Apostolicam erit, canonicatuum vero penes sacrorum
Antverpiensem Antistitem. Canonicorum praebendae dote a civili Gubernio
adsignata constituentur. Servitium chorale quotidie peragetur, idque
absolvetur psalmodia horarum canonicarum atque celebratione cum cantu Missae
conventualis. Canonici adhibere possunt, intra fines tamen dioecesis, mozetam
nigri coloris, cum cappa minore aut maiore iuxta temporum opportunitatem, supra
rochetum induendam, sed circumornatam limbis purpurei coloris, cuius coloris
serici quoque erunt globuli, ocelli et subsutum; insuper nigrum biretum.
Privilegium praeterea habebunt gestandi crucem aut imaginem inauratam e taenia
serica purpurei coloris pendentem. Quod vero cetera omnia attinet, Canonicorum
scilicet officia, iura et privilegia, normae iuris communis serventur; item
religiose serventur constitutiones capitulares, quae quam primum conficientur,
ab Episcopo probandae. Haec quae praescripsimus ut perficiantur curet venerabilis Frater Sylvius Oddi, Archiepiscopus titulo Mesembrianus et in Belgio
Apostolicus Nuntius, qui ut huiusmodi negotium fieret antea de more auditus est,
vel per se ipse, vel per alium virum, dummodo sit in ecclesiastica dignitate
constitutus. Qui vero rei exsequendae studuerit, congrua documenta exarabit et ad Sacram
Congregationem Consistorialem quam primum mittet.
Hanc vero Constitutionem
nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam
decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam
obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis,
contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus.
Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel
corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis
impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica
dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta,
eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et tricesimo mensis Maii, in festo
Beatae Mariae Virginis Reginae, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo
quarto, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 212-213
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana