 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
FADA NGURMAËNSIS*
APOSTOLICA PRAEFECTURA FADA NGURMAËNSIS
AD GRADUM
DIOECESIS EVEHITUR, NOMINE ATQUE FINIBUS SERVATIS.
Quod sanctissimum Christi Evangelium docet, esse regnum Dei, seu
Ecclesiam, grano sinapis simile, quod quidem humillimis natum initiis in patulam
succrescit arborem (cf. Mt., 13, 31), etsi natura sua magnam et universam
Ecclesiam respicit, quam homines ex cunctis nationibus ceu aves ingrediuntur,
apte tamen et singulis Ecclesiis accommodari potest, quae profecto per gradus
adolescunt usque ad perfectam aetatem. Cuius rei signum tum aliae Ecclesiae
omnes sunt, quotquot in omni terrarum parte constituuntur, tum etiam apostolica
praefectura Fada Ngurmaënsis; quae quidem talia cepit his temporibus incrementa
ut visum sit venerabili Fratri Ioanni Baptistae Maury, Archiepiscopo titulo
Laodicensi in Phrygia et in Africa Occidentali Apostolico Delegato, eandem ad
dignitatem dioecesis esse tollendam; qua re etiam meritae laudis testimonium
dari Patribus e Congregatione Sanctissimi Redemptoris, qui diligentissime ibidem
allaborarunt. Quae cum ita sint, de Sacrae Congregationis Fidei Propagandae
sententia Nostra apostolica auctoritate haec statuimus. Praefecturam Fada
Ngurmaënsem, servato nomine et finibus,in dioecesium numerum redigimus,
eamque tamquam suffraganeam metropolitana e Sedi Uagaduguensi subicimus. Erit
eadem iisdem Patribus e Congregatione SS. mi Redemptoris concredita, quibus
antea. Novae dioecesis caput urbs quam populus Fada N' Gourma cognominat erit;
templum autem cathedrale id haberi statuimus quod est S. Iosepho B. M. V. Sponso
sacrum, cum debitis scilicet iuribus et privilegiis. Ad mensam autem quod
attinet, ad Seminarium, ad cleri et populi iura et onera ad aliaque huiusmodi,
leges Codicis Iuris Canonici adamussim serventur. Permittimus denique ut, si
Canonicorum collegium statim condi nequeat, eorum loco Consultores dioecesani
deligantur, qui a suo munere cessabunt eo coetu constituto. Ut autem hae
Litterae Nostrae ad effectum deducantur, venerabilem Fratrem Ioannem Baptistam
Maury legamus, vel quem ipse voluerit. Re vero confecta, documenta exarentur,
quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito
mittantur. Quod si alius eo tempore Delegationi Apostolicae in Africa
Occidentali praesit, hic mandata Nostra haec faciet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis N ostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum
Romae, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Iunii, anno Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectu |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus H. Ferretti, Protonot. Apost. Decanus
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 213-215
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|