The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SOKOTOňNSIS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA SOKOTOňNSIS AD GRADUM DIOECESIS EXTOLLITUR, NOMINE IMMUTATO.

 

Summa clavium potestas, quam a Deo accepimus, id a Nobis quandoque requirit ut Ecclesiarum aptiori dispositioni consulamus, quo melius scilicet fidelium necessitatibus prospici possit. Quandoquidem ideo Sacra Congregatio Fidei Christianae Propagandae, post auditum venerabilem Fratrem Sergium Pignedoli, Archiepiscopum titulo Iconiensem et in Africa Media Occidentali Apostolicum Delegatum, censuit ut praefectura apostolica SokotoŽnsis ad dioecesis dignitatem eveheretur, multa enim ibi locorum catholica religio cepit incrementa maioraque in posterum exspectantur, id Nos faciendum probavimus sequentiaque decrevimus. Praefecturam apostolicam SokotoŽnsem ad gradum et dignitatem Sedis cathedralis attollimus, finibus atque nomine immutatis. Nova dioecesis eiusque Episcopus suffraganei erunt metropolitanae Ecclesiae KadunaŽnsi atque eiusdem Metropolitae; curis concredatur Ordinis Fratrum Praedicatorum, ad Nostrum scilicet et Apostolicae Sedis nutum, quos hortamur ut nulli labori parcant ad evangelicam Christi disciplinam magis magisque proferendam. Episcopi sedes atque domicilium in urbe vulgo Sokoto erit, magisterii vero episcopalis cathedra in principe eiusdem urbis templo. Curae sit sacro Praesuli ut Seminarium saltem minus struat, iis pueris recipiendis et efformandis qui ad sacerdotium Dei instinctu vocentur. Quoadusque autem Canonicorum collegium ad iuris normam condatur, Consultores dioecesanos deligat, qui ei auxilio et consilio in dioecesi gubernanda sint. Haec quae praescripsimus ut ad effectum adducantur venerabilis Frater Sergius Pignedoli studeat, vel quem ille delegaverit. Quodsi tempore exsecutionis alius in Africa Media Occidentali Delegati Apostolici munere fungatur, is mandata Nostra faciat. Qui vero negotium perfecerit, documenta de more exarari faciat ad Sacramque Congregationem de Propaganda Fide quam primum mitti.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sextodecimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 5, pp. 358-359

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 

top