The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TUNQUENSIS*

NOVA IN COLUMBIA PROVINCIA ECCLESIASTICA CONDITUR «TUNQUENSIS», CUIUS ECCLESIA PRINCEPS TUNQUENSIS AD METROPOLITANAE SEDIS
GRADUM TOLLITUR.

 

Immensa Christi caritas, quae Paulum Apostolum ita urgebat ut nulla requiete aeternam salutem omnibus populis et gentibus pronuntiaret, eadem et Nos, quos voluit Deus secreto consilio christianorum gregi praeficere universo, tanto studio movet ac rapit, ut quicquid cognoverimus aliquo modo christiani populi causam iuvare posse, id pro viribus atque condicione consequi aut fieri studeamus. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Iosephus Paupini, Archiepiscopus titulo Sebastopolitanus in Abasgia, idemque in Columbia Apostolicus Nuntius, ab hac Romana Sede petierit ut episcopalis Ecclesia Tunquensis ad metropolitanae gradum eveheretur novaque simul provincia ecclesiastica constitueretur, Nos, de sententia Ordinariorum Episcoporum quorum intersit, haec statuimus atque iubemus. Dioecesim Tunquensem a iure metropolitano Ecclesiae Bogotensis eximimus eamque in metropolitanae Sedis formam redigimus cum debitis iuribus eodemque nomine; cui sane erunt suffraganeae: Duitamensis atque Succursensis et S. Aegidii, quarum dioecesium alteram a provincia ecclesiastica Bogotensi separamus, alteram vero a Neo-Pampilonensi. Placet autem ut venerabilis Frater Angelus Maria Ocampo Berrío, hactenus sacer Tunquensis Antistes, Archiepiscopus novae archidioecesis sit, cum iuribus nempe quae talibus Praesulibus Iure Canonico fieri solent, cumque scilicet obligationibus debitis. Ceterum volumus ut haec omnia quae mandavimus idem venerabilis Frater Iosephus Paupini perficiat, sive per se ipse, sive per alium quem iudicaverit. Re vero perfecta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat: quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri primo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Franciscus H. Ferretti, Protonot. Apost. Decanus
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 5, pp. 361-362

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 

top