 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KABBAËNSIS*
PRAEFECTURA APOSTOLICA KABBAËNSIS, IN
NIGERIA,
AD GRADUM DIOECESIS EXTOLLITUR.
Sacra summi Pontificatus potestas, quam superno et inscrutabili Dei consilio
obtinemus, id a Nobis requirit ut non solum christianos homines foveamus eosque
paterne requiramus qui nondum evangelica luce sunt inlustrati, sed omnia etiam
eis suppeditemus auxilia, quae facilius ad Deum conducant ad eiusque perennem ac
sempiternam possessionem. Quandoquidem igitur Sacrum Consilium Christiano
Nomini Propagando, post acceptam sententiam venerabilis Fratris Sergii Pignedoli, Archiepiscopi Iconiensis atque olim in Africa Media Occidentali Apostolici
Delegati, rebus catholicis alendis perutile esse existimaverit, si praefectura
apostolica Kabbaënsis cathedralis Sedes fieret, Nos auctoritate Nostra id
probantes et confirmantes, sequentia decernimus ac iubemus. E numero
praefecturarum apostolicarum eam tollentes, Ecclesiam Kabbaënsem ad gradum et
dignitatem dioecesium efferimus, iisdem finibus eodemque servato nomine. Eam
atque eius Episcopum suffraganeos esse volumus metropolitanae Sedi Onitshaënsi
atque eiusdem Archiepiscopo. Episcopi sedes atque domicilium in urbe vulgo
Kabba appellata erit, episcopalis vero magisterii cathedra in principe ibidem
exstante templo, quod ad cathedralis sacrae aedis dignitatem item extollimus.
Curet Episcopus ut, quoadusque Canonicorum collegium condi possit, Consultores
dioecesanos ad normam iuris canonici eligat, qui sibi consilio et ope assint.
Quam primum praeterea poterit, Seminarium saltem minus struat, iis pueris
accipiendis qui sacris initiari velint. Dilectos denique filios e Congregatione
Sancti Spiritus sub tutela Immaculati Cordis Beatissimae Virginis Mariae,
quibus curam damus modo condita e dioecesis, hortamur ut nulli labori parcant ad
Christi legem ibi locorum proferendam. Haec quae praescripsimus ut ad effectum perducantur curet venerabilis Frater, qui, tempore quo hae Litterae
Nostrae ad effectum adduci debeant, in Africa Media Occidentali Delegatum
Apostolicum aget, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica
dignitate constitutus. Qui autem rem perfecerit documenta de more exarari iubeat
ad Sacramque Congregationem de Propaganda Fide quam primum mitti.
Hanc vero
Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut
quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque
igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis
generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus
omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel
corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis
impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica
dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta,
eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus H. Ferretti, Protonot. Apost. Decanus
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 215-216
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|