The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TRIDENTINAE ET ALIARUM*

QUARUNDAM DIOECESIUM IN ITALIA FINES MUTANTUR NOVAQUE DIOECESI BRIXIENSI ADDITUR APPELLATIO. TRIDENTINAE ET ALIARUM.

 

Quo aptius christiani gregis fidelibus consuleretur fieretque sacrorum Antistitum fructuosior labor, visum est Nobis aetatis nostrae necessitatibus consentaneum si quarundam circumscriptionum territorium in Italia rectius disponeretur: agitur nempe de Tridentina, Brixiensi, Bellunensi, Brixiensi et Vicentina Ecclesiis. Auditis ideo hoc super negotio locorum Ordinariis, quorum id interesset, suprema et apostolica auctoritate Nostra sequentia decernimus ac iubemus. Ab archidioecesi Tridentina partem territorii separamus, quae in provincia civili Bauzanensi sita est, illamque dioecesi Brixinensi adnectimus, quae dehinc Bauzanensis-Brixinensis vocabitur: territorium insuper municipiorum vulgo Magasa et Turano appellatorum, quae in finibus provinciae civilis Brixiensis sunt, dioecesi Brixiensi tribuimus; territorium demum municipiorum Val d'Astico et Pedemonte, ad civilem provinciam Vicentinam pertinens, dioecesi Vicentinae ascribimus. A dioecesi Bauzanensi-Brixinensi integrum territorium distrahimus municipiorum quae Cortina d'Ampezzo, Pieve di Livinallongo et Colle Santa Lucia vulgato nomine appellantur, quaeque inter civilis provinciae Bellunensis fines disponuntur, atque dioecesi Bellunensi adsignamus. Ita dispositae ecclesiasticae circumscriptiones, scilicet Tridentina, Bauzanensis-Brixinensis, Bellunensis, Brixiensis et Vicentina, iisdem dehinc finibus circumscribentur ac civiles provinciae nunc ibi finiuntur. Simul ac hae Litterae Nostrae ad effectum deductae sint, eo ipso sacerdotes Ecclesiae illi censeantur adscripti in cuius territorio legitimum officium vel beneficium habeant; ceteri autem clerici Seminariique tirones ei Ecclesiae, in qua legitime degant. Acta et documenta, territoria quae diximus, personas et bona ecclesiastica quovis modo respicientia ad propriam cuiusque Curiam mittantur, in tabulario reli- giose custodienda. Haec omnia quae statuimus ut ad effectum perducantur curet dilectus Filius Noster Ioannes S. R. E. Cardinalis Urbani, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui vero negotium perfecerit congrua documenta exarari iubeat ad Sacramque Congregationem Consistorialem quam primum mitti, rite subscripta sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri altero.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 5, pp. 363-364

 

Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 

top