 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
OENIPONTANAE*
ADMINISTRATIO APOSTOLICA OENIPONTANA
AD GRADUM DIOECESIS ATTOLLITUR.
Sedis Apostolicae mos est et consuetudo ecclesiasticas circumscriptiones ibi
locorum constituere, ubi catholicae res non solum magnum adhuc habuerint, sed
spem etiam aiant maius posthac
incrementum eas esse capturas. Qua de re, cum Oenipontana Administratio
Apostolica, ob locorum amoenitatem maximeque ob sacerdotum ac religiosorum
virorum sollertiam fideliumque animosam voluntatem inter omnes celebris, ea sit
felici condicione ut dioecesium numero accenseri possit, opportunum visum est
Nobis, ad huiusmodi negotium perficiendum, ea quae sequuntur auctoritate Nostra
apostolica decernere atque iubere. Ad normam conventionis, quam die septimo
mensis Iulii, hoc anno, Sedes Apostolica cum Austriae nationis moderatoribus
iniit, postque auditum venerabilem Fratrem Paulum Rusch, Episcopum titulo
Meloënsem et administrationis apostolicae Oenipontanae sacrorum Antistitem,
eorum praeterea consensum suppientes qui hac in re aliquid iuris vel habeant vel
se praesumant habere, Administrationem Apostolicam quam per vulgus
Innsbruck-Feldkirch cognominatur, ad gradum dioecesis evehimus, Oenipontanam
appellandam iisdemque cingendam finibus ac in praesens terminatur. Sedes
Episcopi eiusque domicilium in urbe Oeniponte erit, episcopalis vero magisterii
cathedra in templo ibidem exstante, Deo dicato in honorem S. Iacobi Apostoli,
quod ad dignitatem cathedralis evehimus, cum iuribus et privilegiis congruis.
Item Episcopo iusta iura facimus, impositis etiam obligationibus quae
residentium sacrorum Praesulum sunt propria. Nova condita dioecesis, una cum suo
Episcopo, suffraganea erit metropolitanae Sedi Salisburgensi eiusque
Archiepiscopo, ad normam scilicet sacrorum canonum. Volumus praeterea ut,
quandiu Canonicorum collegium constitui ibi possit, Consultores dioecesanos
Episcopus deligat, qui ei consilio et ope assint. Mensa episcopalis, quam
dicunt, ex Curiae proventibus fiet, ex fidelium sponte oblatis pecuniis atque ex
dote, quae a civili auctoritate assignabitur. Quod demum spectat regimen,
administrationem, Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem aliaque id genus
leges ecclesiasticae religiose serventur. Haec omnia quae mandavimus ut ad
effectum adducantur curet venerabilis Frater Opilius Rossi, Archiepiscopus
titulo Ancyranus et in Austria Apostolicus Nuntius, sive per se ipse, sive per
alium delegatum virum, qui sit tamen in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui
vero negotium perfecerit, congrua documenta, rite signata sigilloque impressa,
ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittere curabit.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die sexto mensis Augusti, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri altero.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 5, pp. 365-366
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|