 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TRIDENTINAE*
NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA
«TRIDENTINA» CONDITUR,
CUIUS METROPOLITANA SEDES TRIDENTINA IPSA ERIT.
Tridentinae Ecclesiae atque urbis laudes, etsi omnes egregiae, hac una tamen
re superantur et quasi offunduntur, quod annis MDXLV- MDLXIII celeberrimi
Concilii Patribus sedes aptissima fuerit. Quo sane factum est ut Tridentum urbs
contra praepotentes haereses propugnaculum et murus nullo non tempore habita
sit, utpote cum magistri illi ac summae pietatis viri extrema veluti lineamenta
christianae veritati attulerint, quam Christus, Dei Filius, Ecclesiae suae
thesaurum atque opulentum patrimonium reliquit. Ceterum, christiana vita, Dei
munere Praesulumque clerique industria et labore florens, et religiosa coepta
ibidem in dies gliscentia, huic urbi atque archidioecesi dignitatem et
auctoritatem attribuunt. Quibus aliisque de causis visum est opportuno fieri
consilio, si Tridentina Sedes, nova condita provincia ecclesiastica, in ordinem
metropolitanarum Ecclesiarum redigeretur. Consilio ergo petito a venerabilibus
Fratribus locorum Ordinariis, apostolica Nostra potestate, haec quae sequuntur,
decernimus. Novam ecclesiasticam provinciam constituimus, Tridentinam
appellandam, cuius Ecclesia princeps Tridentina ipsa erit et metropolitana,
suffraganea vero dioecesis Bauzanensis-Brixinensis. Scilicet metropolitanae huic
Sedi omnia iura et privilegia damus quae iure canonico talibus Ecclesiis
tribuuntur. Item et Tridentinum Antistitem dignitate metropolitae insignimus cum
debitis honoribus et privilegiis. Ceterum, has Litteras Nostras ad effectum
adducet dilectus Filius Noster Ioannes S. R. E. Card. Urbani, Velletiarum
Patriarcha, vel quem ipse delegaverit, factis nempe necessariis facultatibus. Re
vero acta, idem documenta exarari faciet, eademque sinceris exemplis ad Sacram
Congregationem Consistorialem cito mittet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die sexto mensis Augusti, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 5, pp. 367-368
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|