 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TEGUCIGALPENSIS
(CHOLUTENSIS)*
EX DETRACTIS TERRITORIIS QUIBUSDAM AB
ARCHIDIOECESI TEGUCIGALPENSI NOVA CONDITUR PRAELATURA «NULLIUS», NOMINE
«CHOLUTENSIS».
Inter munia sollicitudinesque Pontificalis officii Nostri, quo Deo volente
fungimur, id sane collocamus ut, si oporteat, singularum Ecclesiarum aptius
finibus descriptis, novas constituamus ecclesiasticas circumscriptiones. Non
dubitamus enim quin, ob auctas christianorum fidelium necessitates, haud parum
tarli ratione eorundem commodis serviamus. Quoniam autem venerabilis Frater
Sanctes Portalupi, Archiepiscopus titulo Christopolitanus et in Honduriae
Republica Apostolicus Nuntius, ab hac Apostolica Sede postulaverit ut ex certis
archidioecesis Tegucigalpensis territoriis alia conderetur praelatura «nullius»,
eius precibus accedere constituimus deque auctoritate Nostra, post cognitam
quidem sententiam venerabilis Fratris Hectoris Henrici Santos, Tegucigalpensis
sacrorum Antistitis, sequentia decernere. Ab archidioecesi Tegucigalpensi
integrum territorium separamus civilium provinciarum, quibus vulgo nomen
Choluteca et Valle, atque ex iis novam praelaturam «nullius» constituimus,
Cholutensem appellandam iisdemque finibus terminandam ac civiles provinciae
seu vulgato nomine Departamentos simul sumptae. Praelaticiam sedem volumus in
urbe Choluteca poni curialeque templum ibidem exstans, Deo dicatum in honorem
Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis, tamquam praelaticium haberi,
cum iuribus et privilegiis debitis. Item Praelato Ordinario omnia iura facimus
atque obligationes simul imponimus, quae sunt eius ordinis saerorum Praesulum
propria. Decernimus praeterea ut constituta praelatura eiusque Antistes
suffraganei sint metropolitanae Sedi Tegucigalpensi eiusdemque Archiepiscopo.
Quam primum possit minus Seminarium ibi struatur, ad normam iuris communis
peculiaresque leges Sacrae
Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus, iis scilicet pueris
accipiendis et efformandis, qui Dei impulsu ad sacerdotium vocentur, quorum
probatiores et meliores, cum adoleverint, Romam mittantur, ad Pontificium
Collegium Pianum Latinum Americanum, philosophicis theologicisque disciplinis
imbuendi. Mensam praelaticiam constituent Curiae emolumenta, fidelium sponte
oblata pecunia, bona denique, quae ex praescripto canonis 1500 C. I. C. eidem
obvenient. Simul ac hae Litterae Nostrae ad effectum adductae fuerint, eo ipso
sacerdotes, clerici sacrique tirones in maiori Seminario degentes archidioecesi
Tegucigalpensi ascribantur; quod vero attinet Seminarii minoris alumnos, ipsi
sacrorum Antistites Tegucigalpensis et Cholutensis mutuo consilio statuant qui
quotque suae cuiusque Ecclesiae sint assignandi. Acta praeterea et documenta
novam praelaturam quovis modo respicientia a Curia Tegucigalpensi ad Cholutensem
transmittantur, in tabulario religiose custodienda. Quod denique spectat
praelaturae «nullius» Cholutensis regimen, administrationem, Vicarii
Capitularis, sede vacante, electionem, aliaque id genus, omnia serventur quae
Codex Iuris Canonici praeseribit. Haec quae praescripsimus efficienda curet
venerabilis Frater Sanctes Portalupi, quem diximus, vel ab eo delegatus vir,
dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Quodsi tempore exsecutionis
alius in Honduriae Republica sit Apostolicus Nuntius, hic mandata Nostra faciet.
Qui vero rem perfecerit, congrua documenta de more exaret ad Sacramque
Congregationem Consistorialem quam primum mittat, rite subscripta sigilloque
impressa. Hanc autem Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore
volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus, etiam speciali mentione dignis.
Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis Septembris, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri altero.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 433-435
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|