 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PASTOPOLITANAE-TUMACOENSIS-SIBUNDOYENSIS
(IPIALENSIS) *
DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A
DIOECESI PASTOPOLITANA ATQUE VICARIATIBUS APOSTOLICIS TUMACOËNSI ET
SIBUNDOYENSI, NOVA IN COLUMBIANA REPUBLICA CONDITUR DIOECESIS, «IPIALENSIS»
NOMINE.
Cunctis in orbe fidelibus cum Nostrum sit officium omnimode
consulere, opportunum visum est Nobis mentem accipere venerabilis Fratris
Iosephi Paupini, Archiepiscopi Sebastopolitani in
Abasgia atque in Columbiana Republica Apostolici Nuntii, qui a Sancta Sede
petiit ut ex quibusdam territoriis a dioecesi detractis Pastopolitana atque
vicariatibus apostolicis Tumacoënsi et Sibundoyensi, intra eiusdem Reipublicae
Columbianae fines nova dioecesis conderetur. Non dubitavimus enim quin huiusmodi
propositum ad maiorem christianorum utilitatem atque bonum conduceret. Suprema
igitur qua pollemus auctoritate, audita quidem sententia eorum Ordinariorum,
quorum hoc interesset negotium, eorumque suppleto consensu qui hac super re
aliquid iuris vel habeant vel se praesumant habere, sequentia decernimus atque
iubemus. A dioecesi Pastopolitana distrahimus municipia, quibus per vulgus nomen
Ipiales, Los Andes seu Satomayor, Samaniego, Linares, Ancuyá, Santa Cruz seu
Guachavés, Túquerres, Guaitarilla, Ospina, Sapués, Ilés, Mallama seu Piedrancha,
Guachucal, Gualmatán, Contadero, Puerres, Aldana, Pupiales, Córdoba, Cumbal,
Guaspud seu Carlosama, Potosí, Imués; a vicariatu apostolico Tumacoënsi,
municipium, cui nomen Ricaurte; a vicariatu apostolico Sibundoyensi, territorium
seu vulgo corregimiento La Victoria appellatum, ex iisque simul sumptis
dioecesim constituimus, Ipialensem appellandam iisdemque circumscribendam
finibus ac municipia et territoria e quibus coalescit. Insuper dioecesi
Pastopolitanae perpetuo adnectimus separata ab archidioecesi Popayanensi
territoria municipiorum, vulgo appellatorum El Rosario, Taminango, La Union,
Colon o Genova, San Pablo, San Lorenzo, Arboleda o Berruecos et La Cruz; atque
denique territorium seu corregimiento, uti vocant, cui nomen El Encano, a
vicariatu apostolico Sibundoyensi seiunctum. Novae dioecesis sedem Episcopus in
urbe Ipiales statuat, episcopalis autem magisterii cathedram in curiali templo
ibidem exstante, Deo dicato in honorem S. Petri martyris, quod ad gradum
dignitatemque cathedralis evehimus, congruis iuribus concessis. Episcopo autem,
praeterquamquod iusta iura damus, obligationes etiam imponimus, quae eius
ordinis Viris ex iure communi competunt. Eandem dioecesim suffraganeam facimus
metropolitanae Sedi Popayanensi, eius vero sacrorum Antistitem metropolitano
iuri Archiepiscopi illius Ecclesiae. Praecipimus praeterea ut, quandiu Collegium
Canonicorum condi nequeat, Consultores dioecesani deligantur, qui Episcopo
auxilio et consilio assint, a munere quidem cessaturi cum fuerint Canonici
constituti; utque Seminarium minus quam primum struatur, iis pueris accipiendis
atque educandis qui Dei instinctu ad sacerdotium vocati fuerint, quorum profecto
sive ingenio sive animi virtutibus praestantiores, cum adoleverint, Romam
mittantur, ad Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, philosophicis
theologicisque disciplinis imbuendi. Cathedralis Ecclesiae Ipialensis mensa
episcopalis, quae dicitur, Curiae emolumentis fiet, sponte a fidelibus oblatis
pecuniis, dote a civili auctoritate danda atque bonis eidem obvenientibus ad
normam canonis 1500 Codicis Iuris Canonici. Quod attinet dioecesis regimen,
administrationem, Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem, aliaque id
genus, religiose canonicae praescriptiones serventur. Acta et documenta quae
Ipialensis dioecesis clericos spectant, fideles bonaque temporalia a Curiis
Pastopolitana, Tumacoënsi et Sibundoyensi ad Ipialensem transmittantur, in
condendo tabulario custodienda; item quod territoria respicit quae, ab
archidioecesi seiuncta ad Pastopolitanam sunt adnexa, religiosa cura est
agendum.
Denique volumus ut, simul ac hae Litterae Nostrae ad effectum adductae fuerint,
sacerdotes illi Ecclesiae censeantur addicti, in cuius territorio legitimum
beneficium aut officium habeant; ceteri vero sacerdotes, clerici, Seminariique
tirones ei Ecclesiae, in qua legitimo domicilio degant. Haec quae praescripsimus
ut ad effectum adducat curet venerabilis Frater Iosephus Paupini, quem diximus,
vel per se ipse vel per alium delegatum virum, dummodo sit in ecclesiastica
dignitate constitutus. Qui vero rem perfecerit, congrua documenta de more
exarari iubeat et ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittat,
rite subscripta sigilloque impressa. Quodsi tempore exsecutionis alius in
Columbiana Republica munere fungatur Nuntii Apostolici, hic mandata Nostra omnia
faciat. Hanc autem Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore
volumus, contrariis minime obstantibus, etiam speciali mentione dignis.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio et vicesimo mensis
Septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus
Nostri altero.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis
|
pro Regente
Rodomons Galligani
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 435-437
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|