 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LOMENSIS (ATAKPAMENSIS) *
EX QUIBUSDAM TERRITORIIS ARCHIDIOECESIS
LOMENSIS ALIA CONDITUR DIOECESIS, NOMINE «ATAKPAMENSIS».
Quod Sacra christianae fidei propagandae Congregatio faciendum
constituit de nova in Toganae Reipublicae territorio condenda dioecesi, visum
est Nobis auctoritate Nostra apostolica esse probandum ratumque habendum, qui
summopere contendimus ut evangelica Christi lege cuncti homines ubique terrarum
illustrentur. Post enim auditos venerabiles Fratres Ioannem Baptistam Maury,
Archiepiscopum titulo Laodicensem in Phrygia atque in Africa Occidentali
Apostolicum Delegatum, et Robertum Dosseh Anyron, Archiepiscopum Lomensem, eadem
Congregatio putavit esse catholicae religioni perutile, si ex dispertita
archidioecesi Lomensi nova conderetur ibi locorum Sedes cathedralis, utque
huiusmodi sententiae accederemus verbis hodie rogavit dilectus Filius Noster S.
R. E. Cardinalis, qui Sacro ei Consilio regendo est praepositus. Qua igitur
pollemus in universam Ecclesiam potestate, eorum scilicet consensum supplentes
qui hoc super negotio aliquid iuris habeant vel se praesumant habere, sequentia
decernimus atque iubemus. Ab archidioecesi Lomensi integrum territorium
distrahimus, quod circumscriptiones administrativas, uti dicunt, vulgo Atakpamé,
Akposso et Nuatia cognominatas complectitur, ex eoque dioecesim condimus nomine
Atakpamensem, quae Sacrae Congregationi de Propaganda Fide, uti hactenus,
erit obnoxia, atque metropolitanae Sedi Lomensi ad normam Iuris Canonici
subiecta. Sedem suam Episcopus in urbe vulgata appellatione Atakpamé ponat,
suique magisterii cathedram in sacra aede Deo dicata in honorem Sacrae Familiae,
quam ad gradum dignitatemque templi cathedralis evehimus cum iuribus debitis.
Pro Canonicis, usque dum scilicet eorum Collegium per alias sub plumbo Litteras
condatur, Consultores dioecesanos idem Episcopus deligat, qui sibi consilio et
auxilio assint. Haec quae praescripsimus exsequenda curet venerabilis Frater
Ioannes Baptista Maury, quem diximus, vel per se ipse vel per alium delegatum
virum, qui sit tamen ecclesiastica dignitate praeditus. Quod si tempore, quo hae
Litterae Nostrae ad effectum adduci debeant, alius in Africa Occidentali
Delegatum Apostolicum agat, hic mandata Nostra faciat. Qui autem negotium
perfecerit congrua documenta exarari iubeat, eaque rite subscripta sigilloque
impressa ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide quam primum mittere curet.
Hanc autem Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus,
contrariis minime obstantibus, etiam speciali mentione dignis.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Septembris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. Consistorialis a Secretis
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 439-440
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|