 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CANELOSENSIS*
APOSTOLICA PRAEFECTURA CANELOSENSIS
AD GRADUM VICARIATUS APOSTOLICI ATTOLLITUR.
Apostolica praefectura Canelosensis anno millesimo nongentesimo tricesimo
orta ea cepit his temporibus incrementa eaque promisit, ut visum sit eandem ad
vicariatus apostolici dignitatem evehere. Quod profecto non solum sodalibus
Ordinis Fratrum Praedicatorum testimonio erit voluntatis ac benevolentiae
Nostrae in eos, qui omnem industriam suam in regno Christi proferendo
collocaverunt, sed etiam animum addet, spes est, ad novos labores et opera
christiani nominis propagandi gratia. Quae cum ita sint, de sententia Sacrae
Congregationis Fidei Propagandae consilioque audito venerabilis Fratris Alfredi
Bruniera, Archiepiscopi titulo Claudiopolitani in Honoriade atque in
Aequatoriana Republica Apostolici Nuntii, Nostra suprema auctoritate sequentia
decernimus. Apostolicam praefecturam Canelosensem ad vicariatus apostolici
gradum attollimus, eodem nomine iisdemque finibus servatis, eamque
Fratribus Ordinis Praedicatorum regendam concredimus. Quod autem ad vicariatus
apostolici regimen, administrationemque attinet, cetera eiusmodi, iuris canonici
normae serventur atque peculiares leges a Sacra Congregatione Fidei Propagandae
datae. Has autem Litteras venerabilis Frater Alfredus Bruniera, quem
memoravimus, ad exitum adducet, vel per se ipse vel per legatum virum, factis ad
hoc necessariis facultatibus. Re autem acta, idem documenta exarari faciet,
eademque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito
mittet. Quod si alius eo tempore Apostolicae in Aequatoriana Republica
Nuntiaturae praeerit, hic mandata Nostra faciat.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Septembris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus,
Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 8, pp. 561-562
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|