 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
GAOËNSIS (MOPTIENSIS) *
PRAEFECTURA APOSTOLICA GAOËNSIS AD
GRADUM ET DIGNITATEM
DIOECESIS EVEHITUR, «MOPTIENSIS» NOMINE.
More institutoque maiorum consuevit haec Romana Sedes, mater
Ecclesiarum sollicita, ut in componendis et ordinandis dioecesibus non modo ad
religionem propagandam respiciat, quod sane in votis maxime est et
caput officii Nostri supremi Ecclesiae pastoris, verum etiam ipsos Evangelii
praecones intueatur, ut scilicet et gratiam habeat et laudes agat, quasi praemia
laborum et virtutum tribuens. Quam ob rem, cum christiana fides in praefecturae
apostolicae Gaoënsis territorio haud parva suscepisset incrementa, maioraque
susceptura esse videatur, censuit Sacra Congregatio Christiano Nomini
Propagando, post nempe venerabilem Fratrem Ioannem Baptistam Maury sententiam
rogatum, qui est in Africa Occidentali Apostolicus Delegatus, bene fieri, si in
regione Malí cognominata nova dioecesis conderetur, e praefectura videlicet quam
iam memoravimus. Quae cum ita sint, haec decernimus atque iubemus. Apostolicam
praefecturam Gaoënsem, uno detracto Districtu civili quem vulgari lingua Djenné
cognominant quique recens dioecesi Sanensi adnexus est, in ordinem dioecesium
redigimus, Moptiensem appellandam, atque Sedi metropolitanae Bamakoënsi
suffraganeam, ita censentes ut Sacrae Congregationi Fidei Propagandae pergat
esse obnoxia. Eius quidem Sedes episcopalis in urbe Mopti erit, cathedra vero in
templo Sancti Iosephi ponetur, in eadem civitate, factis iuribus et privilegiis
talium sacrarum aedium propriis. Novam dioecesim curis atque sollicitudini
eorundem Patrum Societatis Missionariorum Africae concredimus, quibus erat adhuc
apostolica praefectura commissa, simul hortantes ut nullis parcant laboribus
Christi imperio inter Gentes proferendo, sic ut ad hunc diem fecerunt.
Canonicorum Collegium condatur; quod si statim fieri nequeat, Consultores
dioecesani deligantur, Episcopo opem laturi in administranda Ecclesia Moptiensi.
Cetera omnia ad iuris Canonici praescripta temperentur. Ad has vero Litteras ad
exitum adducendas venerabilem Fratrem Ioannem Baptistam Maury legamus, qui sive
per se ipse rem perficiet, sive, si visum fuerit, per alium, dummodo sacerdotio
insignem. Re autem acta, documenta scribantur, eorumque digna exempla ad Sacram
Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Septembris, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri altero.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. Consistorialis a Secretis
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 437-439
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|