 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MVEKAËNSIS*
PRAEFECTURA APOSTOLICA
MVEKAËNSIS, IN CONGO,
AD GRADUM DIOECESIS EVEHITUR.
Sanctorum mater, Ecclesia catholica, ad hoc a Christo
Iesu condita ut cunctorum ordinum homines per Evangelii doctrinam perque Sacramentorum collationem ad veritatem et salutem adduceret, non solum suos quos
amplectitur fideles ut filios fovet, sed eos etiam, qui extra eius gremia adhuc
exstant, summa optat caritate invitare atque accipere. Quam ob rem, cum
venerabilis Frater Vitus Roberti, Archiepiscopus titulo Tomitanus atque in
Congo Apostolicus Nuntius, aestimaverit esse ad christianae fidei
disseminationem perutile si praefectura apostolica Mvekaënsis ad gradum
dioecesis tolleretur, idque ut fieret a Sacra Congregatione de Propaganda Fide
postulaverit, eius venerabilis Fratris menti eadem Sacra Congregatio accedere
constituit. Nos autem, quibus maximopere cordi est ut nomen Domini Nostri Iesu
Christi apud omnes gentes magis magisque clarificetur (cf. 2 Thes. 1, 12), quod
factum est auctoritate Nostra hodie confirmare atque sequentia decernere ac
iubere censuimus. Praefecturam apostolicam Mvekaënsem in dioecesium numerum
conferimus, eodem nomine servato iisdemque finibus, quam curis sodalium
Instituti Iosephitarum Gerardimontensium committimus, ad Nostrum et
Apostolicae Sedis nutum, certa spe ducti ut, qui hactenus praefecturam
apostolicam ibidem locorum magna sollicitudine et cura rexerunt, in posterum
quoque operam suam efficaciter praestent. Novae dioecesis episcopalis sedes in
urbe vulgo Mveka, a qua Ecclesia nomen sumpsit, ponatur; episcopalis vero
magisterii cathedra in principe eiusdem urbis templo, quod ad gradum cathedralis
evehimus, cum iuribus et privilegiis congruis. Praecipimus insuper ut, quondusque Canonicorum collegium condi possit, Consultores dioecesanos Episcopus
deligat, qui sibi auxilio consilioque assint. Statuimus denique ut dioecesis
Mvekaënsis suffraganea sit metropolitanae Sedi Luluaburgensi, eiusque
Archiepiscopo sacer Mvekaënsis Praesul ad normam iuris canonici subdatur. Ut hae Litterae Nostrae ad effectum adducantur
curet venerabilis Frater Vitus Roberti, quem diximus, vel ab eo delegatus
vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Quodsi tempore
exsecutionis alius in Congo erit Apostolicus Nuntius, hic mandata Nostra faciet.
Qui vero rem perfecerit documenta congrua exarabit, et ad Sacram Congregationem
Fidei Propagandae quam primum mittet, de more signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta
vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus
Nostri secundo.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus,
Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 8, pp. 563-564
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|