 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANENSIS*
MISSIO SANENSIS, QUAE SUI IURIS ERAT, IN
FORMAM DIOECESIS REDIGITUR, EODEM QUIDEM NOMINE, AT MUTATIS FINIBUS.
Qui benignissimo Dei consilio idcirco in vertice sacerdotalis auctoritatis
constituti sumus ut Christi gregem universum, quasi ab ipso Petro hereditate
accepta, omni diligentia custodiremus, ita Ecclesiae sanctae laboribus,
certaminibus, luctibus afficimur, ut tamen pari gaudio de eius progressibus,
incrementis, triumphis, quos interdum illata gentibus sanctissima Christi
religione agit, laetemur. Quam ob rem, cum Missio sui iuris Sanensis, in
Republica Mali cognominata exstans, talia suscepisset incrementa ut visum sit
eandem ordini dioecesium accenseri, idque venerabilis Frater Ioannes Baptista
Maury, Archiepiscopus titulo Laodicensis in Phrygia et in Africa Occidentali
Apostolicus Delegatus, ab hac Apostolica Sede petiisset, Nos re quidem bene
considerata, consilioque expetito cum a Sacra Congregatione Fidei Christianae
Propagandae, tum etiam a venerabilibus Fratribus Petro Leclerc, Archiepiscopo-Episcopo Seguensi, et Renato Landru, Praefecto Apostolico Gaoënsi,
libentissimo animo precibus admotis accedendum esse decrevimus. Quapropter,
Missionem sui iuris Sanensem, sequentibus territoriis auctam: parte nempe
territorii, seu Districtus Civilis, Ke-Macina, quae in dextera ripa fluminis
Niger sita est, quaeque adhuc dioecesi Seguensi subiecta erat, atque universo
Districtu civili Djenné cognominato, hactenus ad praefecturam apostolicam
Gaoënsem pertinente, in ordinem dioecesium redigimus, eodem nomine Sanensi
servato. Quam metropolitanae Sedi Bamakoënsi suffraganeam facimus, id censentes
ut etiam in posterum Sacrae Congregationi Fidei Propagandae obnoxia maneat.
Sedes episcopalis in urbe vulgari lingua San denominata figetur; in qua sane
Episcopus domicilium collocabit. In eadem autem civitate, eodemque principe
templo B. Mariae Virginis Lapurdensis sacer Praesul cathedram suae dignitatis et
auctoritatis ponet. Novae dioecesis Antistes curet ut Canonicorum collegium
condatur, maiestati sacrarum caerimoniarum augendae consiliisque habendis;
quod si statim fieri nequeat, eligat ad tempus dioecesanos Consultores, quibus pro Canonicis
utatur. In ceteris omnibus agendis normae Codicis Iuris Canonici omnino serventur sive scilicet quod ad Seminarium attinet, sive ad
lectionem Vicarii
Capitularis, Sede vacante, sive regimen et administrationem Sedis, cetera. Has
autem Litteras Nostras venerabilis Frater Ioannes Baptista Maury fieri
studebit, vel quem ille delegaverit; ad quod debitas facultates facimus. Re
autem acta, documenta exarentur, eademque sinceris exemplis ad Sacram
Congregationem statim mittantur. Hanc Constitutionem Apostolicam nunc et in
posterum efficacem esse et fore volumus, contrariis minime obstantibus, etiam
speciali mentione dignis.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis
Septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus
Nostri secundo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. Consistorialis a Secretis
|
pro Regente
Rodomons Galligani
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 441-442
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|