The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CHILAPENSIS ET ALIARUM
(CIVITATIS ALTAMIRENSIS)
*

DIVISO TERRITORIO DIOECESIUM CHILAPENSIS, ACAPULCANAE,
TOLUCENSIS ET TACAMBARENSIS, NOVA CONDITUR DIOECESIS,
«CIVITATIS ALTAMIRENSIS» APPELLANDA.

 

Populo Dei, qui est Ecclesia, regendo in Christique religionem firmando quantum conferant scientes et apta coetuum christianorum divisio et aequa copia Pastorum, libenti animo preces accepimus quas venerabilis Frater Aloisius Raimondi, Archiepiscopus titulo Tarsensis et in Dicione Mexicana Apostolicus Delegatus, Nobis adhibuit ut perampla dioecesium Chilapensis, Acapulcanae, Tolucensis et Tacambarensis territoria dividerentur ex iisque nova dioecesis constitueretur, finibus civilis regionis Guerrero cognominatae continenda. Qua de re post sententiam rogatos venerabiles Fratres Nostros S. R. E. Cardinales rebus Consistorialibus praepositos itemque Ordinarios Praesules quorum interesset, consensuque eorum suppleto qui hac super re aliquid iuris habeant vel se praesumant habere, summa Nostra potestate sequentia decernimus. A dioecesi Chilapensi municipia seiungimus quae vulgo cognominantur Zirandaro, Coyuca-de-Catalan, Pungarabato seu Ciudad Altamirano, Cutzamala, Tlapehuala, Tlalchapa, Ajuchitlan, San Miguel Totolapan et Arcelia; a dioecesi Acapulcana municipia quibus nomina La Union, Coahuayutla et Zihuatanejo; a dioecesi folucensi municipia cognominata Tlatlaya, Amatepec, Tejupilco, Sultepec, Otzoloapan et Zacazonapan; item a dioecesi Tacambarensi municipia cognominata San Lucas et Huetamo, atque ex iisdem novam dioecesim constituimus Civitatis Altamirensis cognominandam, iisdemque finibus continendam ac municipia quae diximus simul sumpta in praesens terminantur. Novae dioecesis fines erunt: ad septemtrionem dioeceses Tacambarensis et Tolucensis; ad orientem solem dioecesis Chilapensis; ad meridiem dioecesis Acapulcana; ad occidentem denique solem dioecesis Apatzinganiensis. Ecclesiam quam condidimus suffraganeam facimus Sedi Moreliensi, cuius Metropolitae sacer Civitatis Altamirensis Praesul ad iuris normam erit obnoxius. Novae dioecesis caput Episcopique sedes urbs erit vulgo Ciudad Altamirano cognominata, templumque paroeciale in ea exstans Deo in honorem S. Ioannis Baptistae dicatum ad cathedralis ecclesiae dignitatem tollimus, cum debitis iuribus et honoribus. Curet etiam sacer Antistes ut Canonicorum collegium condatur qui Episcopo consilio et ope assint; interim tamen Consultores dioecesani eligantur, a suo munere cessaturi cum Canonici fuerint constituti per alias Litteras a Nobis edendas. Episcopalis mensa, quam vocant, efficietur Curiae proventibus, fidelium collationibus atque ea bonorum parte quae novae Sedi obveniet iuxta canonis 1500 praescriptum. Ad regimen administrationemque conditae Ecclesiae quod attinet, normae serventur quas Ius Canonicum statuit; item ad electionem Vicarii Capitularis quod attinet, hisque similia. Suum esse Episcopus ducat Seminarium quam primum fieri poterit saltem minus aedificare ad leges iuris communis et Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus normas, pueris recipiendis qui ad sacerdotium vocentur. Cum autem iidem adoleverint ut philosophicis ac theologicis disciplinis incumbere debeant, qui meliores fuerint Romam mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum. Censemus praeterea ut vix ac hae Litterae Nostrae ad effectum deductae fuerint, sacerdotes Ecclesiae illi censeantur adscripti in cuius territorio beneficium vel officium habeant; ceteri vero clerici Seminariique tirones ei addicantur in qua legitime degant. Acta denique et documenta ad novam dioecesim respicientia vel ad eius sacerdotes et cives cito ad eius Curiam episcopalem mittantur, inque rerum religiosarum tabulario serventur. Ceterum haec Nostra decreta venerabilis Frater Aloisius Raimondi, quem diximus, ad effectum adducet, vel quem ille delegaverit, factis scilicet necessariis facultatibus. Re vero acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittantur. Quod si eo tempore alius ei Apostolicae Delegationi praesit, hic mandata Nostra faciet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo septimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 12, pp. 823-825

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 

top