The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CHIAPENSIS ET ALIARUM (TUXTLENSIS)*

NONNULLIS TERRITORIIS AB ECCLESIIS CHIAPENSI, TAPACOLENSI ET TABASQUENSI DETRACTIS, NOVA DIOECESIS CONDITUR,
NOMINE «TUXTLENSIS».

 

Cura illa omnium Ecclesiarum, et sollicitudo, et instantia, quibus anxie beatus Paulus commovebatur (cf. II Cor., 11, 28), ut nempe non modo Christi religionem, quam a se acceperant, integram intaminatamque tuerentur, verum etiam ita florerent ut ceteris credentibus forma fierent (cf. I Thes. 1, 7), eadem et Nos ita afficit, quibus id oneris datum est ut universo christianorum gregi moderaremur, ut nihil sollemnins, nihil sanctius habeamus, quam ut Ecclesiae bono, providentis patris instar, consulamus. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Aloisius Raimondi, Archiepiscopus titulo Tarsensis idemque in Mexicana Republica Apostolicus Delegatus, de christiana fide sollicitus bene fieri censuerit, si ab Ecclesiis Chiapensi, Tapacolensi et Tabasquensi nonnulla territoria separarentur novaque dioecesis conderetur, Nos id probantes, post sententiam quidem venerabiles Fratres rogatos locorum Ordinarios, quorum interesset, haec decernimus. A dioecesi Chiapensi sequentia municipia seiungimus: Cintalapa, Jiquipilas, Ocozocoautla, Tecpatán, Francisco León, Chapultenango, Ishuatán, Tapilula, Ray|ón, Pantepec, Pueblo Nuevo Solistahuacán, Ocotepec, Tapalapa, Coapilla, Copainalá, Jitotol, Bochil, Chicoasén, Berriozabál, San Fernando, Osumacinta, Soyaló, Ixtapa, Teran, Tuxtla Gutiérrez, Chiapa de Corzo, Suchiapa et Acala; a dioecesi vero Tapacolensi municipia vulgo cognominata Villa Flores, Villa Corzo, Angel Albino Corzo (Jaltenango) et La Concordia; a dioecesi denique Tabasquensi municipia: Reforma, Sunuapan, Pichuacalco, Juárez, Ixtapangajoya, et partem municipiorum Ostuacan, Solosuchiapa et Ixtacomitán, quae est in finibus eiusdem dioecesis. His autem omnibus terris novam dioecesim constituimus, Tuaxtlensem nomine, cuius erunt fines: ad septemtrionem, dioeceses Tehuantepecensis, Sancti Andreae de Tuxtla et Tabasquensis; ad orientem, dioecesis Chiapensis; ad meridiem, dioeceses Chiapensis et Tapacolensis; ad occidentem, denique, dioeceses Tapacolensis et Tehuantepecensis. Sedes modo conditae Ecclesiae in urbe Tuxta Gutiérrez collocabitur, in qua civitate Episcopus commorabitur, cathedra ibidem, in templo videlicet Sancti Marci Evangelistae, posita, iustis honoribus scilicet aucto. Erit praeterea nova circumscriptio Antequerensi Sedi suffraganea, cuius sacro Praesuli Episcopus Tuxtlensis obnoxius erit. Qui sane summa diligentia Canonicorum collegium in sua cathedrali aede constitui curabit, facultate facta in eorum loco Consultores dioecesanos eligendi, ad tempus, donec Canonicos ad normas aliarum Apostolicarum Litterarum constituat, mox edendarum. Item minus Seminarium sacer Tuxtlensis Antistes construat, pueris excipiendis ad Sacerdotium Dei gratia vocatis; quorum suo tempore qui diligentiores fuerint, Romam mittat, in Collegio Pontificio Piano Latino Americano sacra theologia atque philosophia erudiendos. Ad clerum quod attinet, censemus ut sacerdotes illi qui, his Litteris ad effectum adductis, in novae dioecesis territorio beneficium aut officium habeant, eidem dioecesi addicantur; ceteri clerici, sacerdotes atque Seminarii alumni, ei, in qua legitimo domicilio degant. Mensam episcopalem, quam dicunt, efficient: Curiae proventus; fidelium collationes; bonorum pars quae ad normam canonis 1500 C. I. C. dioecesi Tuxtlensi obvenient. Documenta denique et acta, quae conditam dioecesim respiciant, vel, iuxta ea quae mox dicemus, ad dioecesim Chiapensem, ad harum Curias cito mittantur. Postremo, separatis a dioecesi Tapacolensi municipiis Chicomuselo, et Frontera Comalapa, a dioecesi vero Tabasquensi territorio municipiorum Catazaja, Palemque, Salto de Agua, et La Libertad, et parte municipiorum Ocosingo, Moyos et Sabanilla, intra fines eiusdem dioecesis ex stante, dioecesi Chiapensi ea attribuimus. Quam, amovendae ambiguitatis causa, in posterum Sancti Christophori de Las Casas vocari statuimus, cum prius nomen Chiapensis sit totius civilis provinciae proprium. Ceterum has Litteras Nostras exsequi studebit venerabilis Frater Aloisius Raimondi, vel quem ille delegaverit. Re vero acta, idem documenta exarari faciet, eaque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mitti.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo septimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 8, pp. 565-567

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 

top