The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI CHRISTOPHORI IN VENEZUELA*

 CANONICORUM COLLEGIUM CATHEDRALIS TEMPLI S. CHRISTOPHORI
 IN VENEZUELA CONSTITUITUR.

 

Precibus venerabilis Fratris Alexandri Fernández Feo-Tinoco, Episcopi S. Christophori in Venezuela, qui ab Apostolica hac Sede petiit ut in cathedrali suae dioecesis templo collegium Canonicorum constitueretur, Sacra Congregatio Consistorialis accedere constituit, spe scilicet ducta haud parum utilitatis atque decoris esse eidem dioecesi inde oriturum, peculiaribusque usa facultatibus quas ei tribuimus, postque auditum venerabilem Fratrem Aloisium Dadaglio, Archiepiscopum titulo Leriensem et in Foederatis Venetiolae Civitatibus Apostolicum Nuntium, ea quae sequuntur decrevit. Canonicorum collegium in templo cathedrali S. Christophori in Venezuela condatur, ad normam iuris communis, quod quinque Canonicis constet et duobus Praebendatis, qui dicuntur. Ex Canonicis unus Decani dignitatem habeat, duo munus expleant Theologi et Paenitentiarii, ceteri demum munus, quod «Magistral» et «Mercedario» vulgo nuncupant. Ad vestes et insignia sive Decani sive aliorum Canonicorum quod attinet, ad consuetudinem id genus collegiorum quae in Venetiolana Ditione exstant, vestem talarem nigri coloris induant; rochetum praeterea cum reflexu in manicis violacei coloris opere reticulato exornato, atque mozetam sericam vel laneam, iuxta temporum opportunitatem, item violacei coloris. Dignitatis collatio penes Sedem Apostolicam erit, ceterorum vero canonicatuum in potestate sacri Praesulis S. Christophori in Venezuela. Primus tamen constituti collegii Decanus sit Tullius Ramírez, Antistes Urbanus in praesensque Vicarius Generalis eiusdem dioecesis. Canonicorum beneficia dote constituantur, quam civilis potestas dabit iuxta art. XI Conventionis inter Sanctam Sedem et Venetiolanam Rempublicam initam, die VI mensis Martii huius ipsius anni. Quod collegii administrationem spectat ac dotis distributionem statuatur in Constitutionibus ab ipso collegio conficiendis et ab Episcopo Sancti Christophori in Venezuela adprobandis. His denique sub plumbo Litteris ad effectum adductis, eo ipso Consultores dioecesani a suo munere obeundo cessent. Quae autem omnia a Sacra Congregatione Consistoriali decreta atque iussa sunt Nos auctoritate Nostra apostolica probamus rataque habemus, simul decernentes ut ad effectum adducat venerabilis Frater Aloisius Dadaglio, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Si vero tempore exsecutionis alius ibi sit Apostolicus Nuntius, idem mandata omnia faciat. Qui rem perfecerit, ut moris est, congrua documenta exarari iubeat, ad Sacramque Congregationem Consistorialem quam primum mitti, rite signata sigilloque impressa.

Hanc Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus, contrariis minime obstantibus, etiam speciali mentione dignis.

Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et tricesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri altero.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 8, pp. 567-568

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 

top