 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
S. IOANNIS PORTORICENSIS-PONCENSIS (CAGUENSIS) *
AB ECCLESIIS S. IOANNIS PORTORICENSIS ET
PONCENSIS QUAEDAM TERRITORIA DETRAHUNTUR, QUIBUS NOVA DIOECESIS CONDITUR,
«CAGUENSIS» APPELLANDA.
Quod munus a Deo suscepimus regendae universae Christi Ecclesiae non modo
poscit ut omni ope contendamus ut regnum Dei, quod est Ecclesia, in gentes fines
proferat fiatque omnibus populis causa salutis, verum etiam id exigit ut iam
conditarum Ecclesiarum status et habitus ita pro adiunctis, necessitatibus,
novisque rerum condicionibus immutentur ut, augescentibus in dies christiani
gregis periculis, paria ad omnes casus subsidia comparentur. Quam ob rem, cum
venerabilis Frater Emmanuel Clarizio, Archiepiscopus titulo Claudiopolitanus in
Isauria et in Dicione Portoricensi Apostolicus Delegatus, auditis scilicet
locorum Ordinariis Praesulibus, opportunum duxerit ut in eadem Natione nova
conderetur dioecesis, partitis Ecclesiis S. Ioannis Portoricensis atque
Poncensi, Nos re bene reputata, id existimantes animorum bono esse cessurum,
post venerabiles Fratres Nostros Negotiis Consistorialibus
praepositos sententiam rogatos, haec decernimus atque statuimus. Ab
archidioecesi S. Ioannis Portoricensis sequentia paroeciarum territoria
separamus vulgo cognominatarum: Caguas, Gurabo, Juncos, Las Piedras, Humacao,
Fajardo, Vieques, Yabucoa, Aguas Buenas, Comerio, Cidra, Cayey, San Lorenzo,
Maranjito, Ceiba, Naguabo, Sdo. Cor. Cidra, N. S. Fatima, et San José Caguas; a
dioecesi vero Poncensi, sequentes curias seu paroecias: Aibonito, Arroyo,
Barranquitas, Guayama, Maunabo et Patillas, quibus omnibus territoriis novam
dioecesim condimus, Caguensem appellandam, cuius hi erunt fines: ad septemtrionem, archidioecesis S. Ioannis Portoricensis; ad orientem, Oceanus Atlanticus;
ad occidentem, archidioecesis S. Ioannis Portoricensis atque dioecesis
Poncensis; inter meridiem denique et ortum solis, dioecesis Poncensis. Novae
dioecesis Sedes in urbe Caguas erit; cathedra episcopalis potestatis in templo
ponetur quod populus «Dulce Nombre de Jesús» vocare consuevit, factis nempe
eidem templo iuribus sui ordinis. Erit praeterea Ecclesia Caguensis Sedi S.
Ioannis Portoricensis suffraganea, cuius sacro Praesuli eius Episcopus
obnoxius subicietur. Censemus etiam ut in nova dioecesi Canonicorum collegium
constituatur; interea tamen concedimus ut Canonicorum loco Consultores
dioecesani deligantur, Antistiti suo adfuturi, qui a munere suo cessabunt, eo
collegio condito. Mensam, quae dicitur, efficient: Curiae proventus, fidelium
christianorum collationes, congrua pars bonorum, quae dioecesi Caguensi
obvenient, ad normam canonis 1500 C. I. C. Ad Seminarium demum quod attinet,
quam primum erigi iubemus saltem minus, ex quo delecti iuvenes suo tempore Romam
mittantur, ut in Pontificio Collegio Piano Latino Americano philosophiae atque
theologiae studia exerceant. De Sacerdotibus hoc statuimus ut simul ac nova
dioecesis, his Litteris ad exitum adductis, condita fuerit, ei Ecclesiae
addicantur in qua officium vel beneficium habeant; de ceteris vero qui nullum
habeant, item de clericis Seminariique tironibus, ut ei Sedi ascribantur, in
qua legitimum habeant domicilium. Acta postremo et documenta quae ad modo
conditae dioecesis res vel fideles respiciant, ad eius Curiam cito mittantur;
ibique omni cura in tabulario rerum religiosarum custodiantur. Ceterum, quae
iussimus venerabilis Frater Emmanuel Clarizio fieri studebit, vel quem ipse
delegaverit; re autem acta, documenta exarentur, eorumque sincera exempla ad
Sacram Congregationem Consistorialem mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et
in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta
sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant.
Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis,
contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus.
Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere
liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis
sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate
constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino
habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus,
Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 9, pp. 625-627
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|