 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KADUNAĖNSIS (MINNAENSIS)*
E QUODAM TERRITORIO ARCHIDIOECESIS
KADUNAĖNSIS NOVA FIT PRAEFECTURA APOSTOLICA, NOMINE «MINNAENSIS».
Christi Redemptoris verba, ante discipulis facta quam in caelum
conscenderet, ut videlicet Evangelium praedicarent omni creaturae (cfr. Mc. 16,
15), ita continenter in animo versamus, ut cunctis iis inceptis faveamus quae
christianam fidem aptius inter homines propagari sinant. Quapropter, cum Sacra
Congregatio de Propaganda Fide, post eos omnes auditos quorum negotium
interesset deque sententia venerabilis Fratris Sergii Pignedoli,
Archiepiscopi titulo Iconiensis atque
olim in Africa Media
Occidentali Apostolici Delegati, opportunum esse censuerit rebusque catholicis
fovendis peridoneum, si in Nigeriae territorio alia praefectura apostolica
constitueretur, Nos de suprema qua pollemus in Ecclesia catholica potestate
sequentia decernimus atque iubemus. Ab archidioecesi Kadunaėnsi territorium
separamus provinciae, cui vulgo Niger nomen, ex eoque novam praefecturam
condimus ab eius urbe principe Minnaensem appellandam, quam provinciae ecclesiasticae Kadunaėnsi aggregamus atque curis sodalium Societatis Sancti Patricii
pro missionibus ad exteros committimus, ad Nostrum tamen et Apostolicae Sedis
nutum. Haec quae praescripsimus ut ad effectum perducantur ille curet qui
tempo re exsecutionis Delegatus Apostolicus in Africa Media Occidentali erit,
vel ab eo delegatus vir, ecclesiastica dignitate indutus. Qui vero rem
perfecerit congrua documenta exarabit ad Sacramque Congregationem de Propaganda
Fide quam primum mittet, rite signata sigilloque impressa.
Hanc vero
Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut
quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque
igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis
generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus
omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel
corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis
impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica
dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta,
eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum
Romae, apud S. Petrum, die nono mensis Novembris, anno Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
Congr. de Prop.
Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus,
Protonot. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 9, pp. 627-628
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|