 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
PTOLEMAIDENSIS MELCHITARUM *
ECCLESIA EPISCOPALIS PTOLEMAIDENSIS
MELCHITARUM
AD GRADUM ARCHIDIOECESIS EVEHITUR.
Episcopalis synodus Melchitarum, quae die altero
et vicesimo mensis Augusti, hoc anno, in patriarchalibus aedibus ad oppidum
vulgo Ain- Traz nuncupatum habita est, statuit ut episcopalis Sedes
Ptolemaidensis Melchitarum, iustis quidem de causis, ad archiepiscopalium
ordinem tolleretur. Admotis autem ad Nos precibus venerabilis Fratris Maximi
IV Saigh, Patriarchae Antiocheni, Alexandrini et Hierosolymitani Melchitarum,
qui verbis venerabilis Fratris Angeli Dell' Acqua, Archiepiscopi titulo
Chalcedonensis atque Secretariae Status quae dicitur Substituti, hodie petiit
ut synodale huiusmodi consilium auctoritate Nostra apostolica de more
confirmaremus, libenti animo accedentes, Sedem Ptolemaidensem Melchitarum,
hactenus episcopalem, ad gradum et dignitatem archiepiscopalis redigimus,
cunctis factis iuribus et privilegiis, quae eius ordinis Ecclesiis competunt.
Ut vero has sub plumbo Litteras ad effectum adducat curet venerabilis Frater
Maximus IV Saigh, quem diximus, vel quem ille delegaverit, dummodo sit in
ecclesiastica dignitate constitutus vir. Qui autem rem perfecerit congrua
documenta exaranda studeat, eaque rite signata sigilloque impressa ad Sacram
Congregationem pro Ecclesia Orientali quam primum mittat. Hanc vero
Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut
quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque
igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis
generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus
omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel
corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis
impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica
dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta,
eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis
Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus
Nostri altero.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
GUSTAVUS Card. TESTA
S. Congr. pro Ecclesia
Orient. a Secretis
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus,
Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 9, pp. 629-630
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|