 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BUDJALAËNSIS
(LISALAËNSIS)*
DETRACTO QUODAM TERRITORIO E DIOECESI
LISALAËNSI,
NOVA DIOECESIS CONDITUR, «BUDIALAËNSIS» APPELLANDA.
Qui nullo merito,
sed divinae munere bonitatis idcirco in vertice sacerdotalis auctoritatis
constituti sumus ut christianorum coetui universo praesideremus eumque per
huius vitae asperitates ad
aeternae beatitatis littora, quasi in portum,
duceremus, tunc putamus quodammodo officio Nostro summi pastoris satis
fecisse, cum non solum filiis Nostris Christique fidelibus sanctissimae fidei
nostrae capita atque praecepta credenda et servanda proposuerimus, verum
etiam et de singularum dioecesium necessitatibus consuluerimus, cum persaepe
in hac re earumdem Sedium felicitas ac prosperitas magnam partem consistat.
Quam ob rem, cum Sacrae Congregationi Fidei Propagandae, audito nempe venerabili
Fratre Vito Roberti, Archiepiscopo titulo Tomitano et Apostolico in Congo
Nuntio, visum sit in ea Natione novam dioecesim condere, id Nos censentes
nonnihil boni esse Ecclesiae allaturum, haec quae sequuntur decernimus atque
iubemus. A dioecesi Lisalaënsi partem occidentalem territorii separamus, quo
aliam dioecesim constituimus, Budjalaënsem e principe regionis urbe appellandam,
patribusque Congregationis Immaculati Cordis Mariae concredendam. Huius novae
dioecesis hi erunt fines: in ea parte ubi Budjalaënsis dioecesis Lisalaënsem
tangit, flumen Mongala; in ceteris, iidem qui hactenus. Censemus praeterea ut
sedes dioecesis et Episcopi domicilium in civitate Budjala sint, cathedra vero
in sacra aede, quae sit in ea civitate praecipua. Item ut condita Ecclesia
archidioecesi Coquilhatvillensi tamquam suffraganea subiciatur, sic ut eius
sacer Praesul eiusdem Metropolitae ad iuris normam obnoxius erit. Curet
venerabilis Antistes cui Sedes cathedralis Budjalaënsis committetur
regenda, ut Seminarium saltem minus condat, pueris bonae spei educandis;
similiter Canonicorum collegium constituat; quod si statim fieri nequeat, eorum
loco Consultores deligat, qui consilio et opera iuvent. Cetera Iure Canonico
temperentur. Monemus autem documenta et acta quae novam dioecesim respiciant
ad huius Curiam episcopalem esse cito mittenda, ut ibi in tabulario rerum religiosarum serventur. Ceterum haec omnia quae mandavimus ad exitum adducat
venerabilis Frater Vitus Roberti, quem meminimus, vel quem ipse delegaverit.
Rebus vero factis, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram
Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur.
Hanc autem Constitutionem
nunc et in poste rum efficacem esse volumus, contrariis minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo quinto mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de
Prop. Fide Praefectus
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus Hannibal Ferretti,
Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 12, pp. 825-826
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|