The Holy See
backup
Search
riga

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NYERIENSIS (MARSABITENSIS)*

QUIBUSDAM TERRITORIIS E DIOECESI NYERIENSI DETRACTIS,
NOVA CONDITUR SEDES CATHEDRALIS, «MARSABITENSIS» COGNOMINANDA. 

 

Arcana Isaiae prophetae verba: «Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam» (Is. 9, 2), tunc sane divino consilio impleta sunt cum Christus, Dei Filius adorandus, mortalia haec indutus, homo idem et Deus, hominibus apparuit: per quem non solum et gentes, et populi, et nationes spem salutis aeternae felicissime nacti sunt, sed etiam ea veritatis luce collustrati, qua et certum iter ad aeternitatem ingredi valeant, et in perpetuae vitae possessionem venire. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Vido Del Mestri, Archiepiscopus titulo Tuscamiensis et in Africa Orientali Apostolicus Delegatus, proposuerit ut in Kenyae territorio nova dioecesis constitueretur, cumque Sacra Congregatio Fidei Propagandae hoc consilium probaverit, Nos id censentes nonnihil conferre ad populi illius fidem intendendam, haec quae sequuntur decernimus et iubemus, ante nempe eorum sententia audita quorum interesset. A dioecesi Nyeriensi territoria, seu districtus, separamus quae vulgari populi sermone Marsabit atque Samburu cognominantur; quibus aliam dioecesim condimus, ab urbe principe regionis Marsabitensem appellandam, eandemque curis patrum Instituti Missionum a Consolata concredendam. Erunt autem novae dioecesis limites: ad septemtrionem, Aethiopia; ad orientem, dioecesis Meruensis; ad meridiem, dioecesis Nyeriensis; ad occidentem, denique, dioecesis Eldoretensis, eritque eadem dioecesis Marsabitensis metropolitanae Sedi Nairobiensi suffraganea. Caput novae Ecclesiae Episcopique domicilium in urbe Marsabit erit, cathedra episcopalis magisterii et auctoritatis, in templo quod est in eadem urbe praecipuum. Iubemus etiam Canonicorum collegium condi; at tamen si ea res in praesens fieri non possit, Consultores dioecesani deligantur, qui Episcopo suo opera et consilio assint. Item volumus ut Seminarium saltem minus construatur, pueris excipiendis qui ad sacerdotium divino numine sint vocati, cuius regimen ad normas iuris communis et Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus temperetur. Documenta denique et acta quae ad novam dioecesim respiciant, vel ad eius cives, ad eius Curiam episcopalem mittantur, ibique in tabulario rerum religiosarum serventur. Ceterum, haec quae iussimus venerabilis Frater Vido Del Mestri ad exitum adduci curabit, vel quem ipse delegaverit, factis necessariis facultatibus; re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.

IACOBUS A. Card. COPELLO 
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN 
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

 

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 12, pp. 827-828

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 

top