 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
LONDRINENSIS - CAMPI MORANENSIS
(APUCARANENSIS) *
NONNULLIS TERRITORIIS EX ECCLESIIS
LONDRINENSI ET
CAMPI MORANENSIS DETRACTIS, NOVA QUAEDAM DIOECESIS CONDITUR
«APUCARANENSIS» APPELLANDA.
Munus
apostolicum, quod in beati Petri similitudinem suscepimus (cf. Io., 21, 15-17),
id poscit ut non solum Christi gloriam et Evangelium salutis apud omnes gentes
ac nationes propagari curemus, verum etiam ut sacra Christi religio tanto
studio, cultu, intentione apud eos ipsos qui, gratia potiti, christiano
censentur nomine, foveatur, ut veneranda fides nostra et roboretur in
pectoribus, et crescat in animis, et in hominum mentes, quasi vitis in collibus,
altas atque tenaces radices agat. Cum ergo venerabilis Frater Sebastianus
Baggio, Archiepiscopus titulo Ephesinus et in Brasilia Apostolicus Nuntius, ab
hac Romana Sede petierit ut in ea Natione nova quaedam dioecesis conderetur, Nos
censentes id animorum bono profuturum, re bene reputata sententiaque expetita a
venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus rebus Consistorialibus
praepositis, haec, quae sequuntur, decernimus, non ante scilicet quam omnes
provinciae ecclesiasticae Curitibensis Ordinarios Praesules quid censerent
interrogaverimus. A dioecesi Londrinensi municipia sequentia separamus, ut lege
civili finiuntur: Apucarana, Arapongas, Araruva, Astorga, Borrazópolis, Cafeara,
Califórnia, Cambira, Colorado, FaxinaI, Flórida, Guaraci, Iguarassu, Itaguagé,
Lobato, Munhoz de Mello, Nossa Senhora das Graças, Sabáudia, Santa Fé, Santa
Iñes, Santo Ińacio; a dioecesi vero Campi Moranensis territorium civilis
municipii Ivaiporão; quibus terris novam dioecesim constituimus, Apucaranensem
appellandam. Huius autem Ecclesiae caput Episcopique domicilium urbs Apucarana
erit, cathedra vero in templo B. M. V. collocabitur, quod est Immaculatae
Lapurdensi sacrum, in eadem civitate, quodque cathedralium aedium iuribus et
honoribus frui decernimus. Dioecesim Apucaranensem metropolitanae Sedi Curitibensi suffraganeam facimus, cuius sacro Antistiti Episcopus Apucaranensis
oboediet obnoxius ad iuris normam. Qui sacer Praesul curabit ut in cathedrali
templo Canonicorum collegium excitet, secundum normas per alias Litteras Nostras edendas. Interim Consultores dioecesanos eligat sibi affuturos.
Curet etiam Episcopus ut Seminarium struat, idque graviter onerata conscientia,
iuxta regulas iuris communis et Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum
Universitatibus. Ex quo sane iuvenes Romam mittat in Pontificium Collegium
Pianum Brasilianum, ut ibi in sacrae Theologiae et Philosophiae discendae munus
diligenter incumbant. Mensa episcopalis fiet: Curiae proventibus, fidelium
collationibus, bonorum parte, si qua sint, quae iuxta canonem 1500 C. I. C. nome
dioecesi cedet. Simul autem ac hae Litterae Nostrae ad effectum deductae erunt,
sacerdotes et clerici qui in aliqua trium dioecesium seu beneficium seu officium
habeant, ei accenseantur tamquam clerus proprius; ceteri vero clerici et
Seminarii tirones, ei in qua legitimo domicilio degant. Acta denique et
documenta, quae novam Ecclesiam Apucaranensem vel eius cives respiciant, ad eius
Curiam mittantur, in cuius tabulario religiose serventur. Ceterum quae per has
Litteras praescripsimus venerabilis Frater Sebastianus Baggio exsequatur, vel
quem ille delegaverit, factis necessariis facultatibus. Praeterea documenta
exarari studeat, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem
cito mittat.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Novembris, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr.
Consistorialis a Secretis
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus,
Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 12, pp. 829-830
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|