 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
TEHUANTEPECENSIS (MIXEPOLITANAE) *
EX DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A
DIOECESI TEHUANTEPECENSI,
IN MEXICO, NOVA PRAELATURA NULLIUS CONDITUR,
«MIXEPOLITANA» APPELLANDA.
Sunt in Ecclesia, ut facili quidem coniectura
prospicitur, nonnullae dioeceses ita territorio patentes, ut sapiens omnino
sit cumque animorum bono consentaneum eas apte dividere novasque
circumscriptiones condere. Quod cum fieri censuerit venerabilis Frater Aloisius
Raimondi, Archiepiscopus titulo Tarsensis et in Mexicana Republica Apostolicus
Delegatus, etiam ad Tehuantepecensem dioecesim quod attinet, idque ut ad
effectum adduceretur ab Apostolica Sede enixe petierit, huiusmodi Nos negotium
putantes ad res catholicas ibi terrarum fovendas maxime conducere, de suprema
potestate Nostra acceptaque sententia venerabilis Fratris Iosephi de Iesu Alba
Palacios, sacri Tehuantepecensis Praesulis, ea quae sequuntur decernimus et
iubemus, eorum scilicet consensu suppleto qui hac in re aliquid iuris vel
habeant vel se praesumant habere. A dioecesi Tehuantepecensi territorium
separamus regionis, quam vulgo cives Mixes appellati incolunt, sequentia
complectentis municipia: San Juan Juquila Mixes, San Pedro Ocotepec, San
Miguel Quetzaltepec, Asunción Cacalotepec, Santa Maria Tepantlali, Totontepec
Villa de Morelos, Santa Maria Tlahuitoltepec, Santa María Mixistlan, Espiritu
Santo Tamazulapan, San Pedro y San Pablo Ayutla, Santo Domingo Tepuxtepec, San
Lucas Camotlan, Santiago Ixcuintepec, San Juan Maztlan, Santiago Zacatepec,
Santiago Cotzocon,
praeter tamen terram huius municipii quae patet ad latus
dexterum cuiusdam lineae quae ex loco vulgo Jaltepec de Candayó, in litore
fluminis Jaltepec, pergit usque ad locum vulgo San Felipe Xihualtepec, prope
ripam fluminis cui nomen La Trinidad; Santa María Alotepec, Santiago Atitlan,
Santiago Choapan, San Juan Comaltepec, Santiago Yaveo, San Juan Petlapa,
Santiago Jocotepec et San Juan Lalana, ex iisque novam praelaturam «nullius»
constituimus, Mixepolitanam appellandam iisdemque
circumscribendam finibus ac municipia quae diximus simul sumpta, cuius hi erunt
fines: ad septemtrionem, archidioecesis Antequerensis et dioecesis Sancti
Andreae de Tuxtla; ad orientem solem, dioeceses Sancti Andreae de Tuxtla et
Tehuantepecensis; ad meridiem, dioecesis Tehuantepecensis; ad occasum denique
solis, archidioecesis Antequerensis. Novae praelaturae «nullius» sedes in urbe
vulgo Ayutla erit, templumque praelaticium in sacra curiali aede ibidem
exstante, Deo sacra in honorem Ss. Apostolorum Petri et Pauli. Sive scilicet
templo congrua iura damus, sive Praelato Ordinario una cum iustis iuribus
onera imponimus et obligationes, quae huiusmodi Praesulibus ex iure communi
competunt. Eandem praelaturam suffraganeam facimus metropolitanae Sedi
Antequerensi; item sacrorum Mixepolitanum Antistitem, Archiepiscopo
Antequerensi. Curet novae conditae Ecclesiae Praelatus ut minus saltem
Seminarium quam primum struat iis pueris accipiendis et efformandis, qui ad
sacerdotium Dei instinctu vocentur. Quorum, cum adoleverint, in genio et animi
virtutibus meliores deligat et Romam mittat, in Pontificium Collegium Pianum
Latinum Americanum, philosophicis theologicisque disciplinis imbuendos. Mensa
praelaticia, quae dicitur, Curiae fiet emolumentis, fidelium sponte oblatis
pecuniis bonisque ad normam Iuris Canonici Canonis 1500 Sedi Mixepolitanae
obvenientibus. Quod insuper spectat praelaturae regimen et administrationem,
Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem idque genus alia, secundum
ecclesiasticas leges temperentur. Acta denique et documenta, quae novam
praelaturam respiciunt, clericos, fideles bonaque temporalia, ab episcopali
Curia Tehuantepecensi ad praelaticiam Mixepolitanam transferantur, ibique in
tabulario apte religioseque custodiantur. Simul ac hae Litterae Nostrae ad
effectum adductae fuerint, eo ipso sacerdotes ei Ecclesiae addicantur adscripti
in cuius territorio beneficium aut officium legitime habeant; ceteri sacerdotes,
clerici atque Seminarii alumni ei, in qua legitime degant. Haec omnia
perficienda curet venerabilis Frater Aloisius Raimondi, quem diximus, vel ab eo
delegatus vir, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui vero rem
perfecerit, congrua documenta exarari iubeat et ad Sacram Congregationem
Consistorialem quam primum mitti.
Hanc autem Constitutionem nunc et in posterum
efficacem esse et fore volumus, contrariis minime obstantibus, etiam speciali
mentione dignis. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis,
sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti
simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda
erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum,
die uno et vicesimo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo
sexagesimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr.
Consistorialis a Secretis
|
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus Hannibal Ferretti,
Protonot. Apost. Decanus
Caesar Federici, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 12, pp. 831-833
© Copyright 1964
- Libreria Editrice Vaticana
|