 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BHAGALPURENSIS*
APOSTOLICA PRAEFECTURA BHAGALPURENSIS AD
GRADUM DIOECESIS EVEHITUR, EODEM NOMINE SERVATO.
Cum Dei munere et gratia praefectura apostolica Bhagalpurensis, novem ante
annos condita, generosa Sodalium Tertii Ordinis Regularis S. Francisci opera,
magis magisque creverit et ad christifidelium numerum quod attinet et ad res
coeptas iuvenibus instituendis indigentibusque iuvandis, libenti animo accepimus
quod dilectus Filius Ioannes Boccella, eiusdem Ordinis Generalis Minister,
faciendum proposuit, ut scilicet ea apostolica praefectura in gradum dioecesium
redigeretur; spes enim est ut felieius, re catholica aueta, per regionem « sermo
Dei currat et clarificetur» (2 Thess. 3, 1). De sententia igitur Sacrae
Congregationis Fidei Propagandae atque summa Nostra potestate apostolicam
praefecturam Bhagalpurensem ad dioecesis gradum extollimus, eodem nomine
iisdemque servatis finibus, eamque metropolitanae Sedi Calcuttensi suffraganeam
facimus. Sedem suam Episcopus in urbe ponet quam Bhagalpur vocant, magisterii
autem cathedram in templo ibidem exstante Deo in honorem Deiparae Immaculatae
dicato, quod scilicet ad dignitatem cathedralis aedis tollimus, cum iuribus et privilegiis
quae sacris eiusmodi aedibus competunt. Novae praeterea Ecclesiae Episcopus
congrua iura habebit omnesque obligationes cum munere coniunctas, quas inter
obligationem memoramus Consultores dioecesanos eligendi, ad iuris normam, qui
sibi consilio et ope assint, cum sive temporis sive locorum adiuncta quominus
Canonicorum collegium condatur impediant. Curet etiam Episcopus ut quam primum
fieri poterit, Seminarium exstruatur, iuvenibus instituendis qui ad sacerdotium
vocentur. Has autem Litteras ad effectum adducet venerabilis Frater Iacobus
Robertus Knox, Archiepiscopus titulo Melitenaeus et in India Apostolicus
Internuntius, vel quem ille delegaverit. Si autem tempore exsecutionis alius in
India Apostolicus Internuntius erit, hic mandata Nostra faciet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Ianuarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
GREGORIUS Card.
AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apoost.
Caesar Federici, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 2, pp. 122-123
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|