TEMPLUM ANNUNTIATIONIS BEATAE MARIAE
VIRGINIS IN VIA ARDEATINA
AD GRADUM ET DIGNITATEM DIACONIAE EVEHITUR.
Sanctissimis templis, quae hanc almam Urbem, Pontificis Summi sedem atque
christiani orbis caput, constellant, id sane est annumerandum, quod est
Annuntiationi beatae Mariae Virginis Christi Matris sacrum, via Ardeatina
exsurgens: quod et antiquissimum esse Pontificis Honorii III inscriptio
testatur, et summa religione cultum, populi frequentia, peregrinationes, pietas
fidelium, qui undique petunt. Quae profecto ita Romanos Antistites affecerunt ut
non solum augendae fidei causa saeculo XVI Piae Sodalitati a Gonfalone templum
id crediderint, verum etiam privilegiis auxerint; quin immo, data curiali
dignitate, Piae Societati Taurinensi S. Iosephi tandem commissum est. Cum vero
crescentibus in dies Ecclesiae universae negotiis, visum sit numerum etiam
sacrorum Cardinalium augere, quibus haec Apostolica Sedes consiliariis
prudentissimis utatur, censuimus templum etiam Annuntiationis Beatae Mariae
Virginis in via Ardeatina tam ampla dignitate honestare, ut, una cum ceteris
Purpuratis Patribus deferri posset. Nostra igitur apostolica auctoritate, sacram
hanc aedem, quam memoravimus, in diaconiarum ordinem redigimus, factis
nempe iuribus et honoribus quae talium templorum sunt propria. Rectorem vero
iubemus ut, postquam has Litteras Nostras clero populoque die festo legerit, in
eodem templo, huius voluntatis Nostrae sincera documenta scribat, quorum
exempla, debite subsignata et sigillo impressa, ad Sacram Congregationem
Consistorialem cito mittat.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.