 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
URBIS
(TEMPLUM PRAECELSAE DEI MATRIS)*
TEMPLUM PRAECELSAE DEI MATRIS, IN URBE,
DIGNITATE HONESTATUR
TITULI CARDINALICII PRESBYTERALIS.
Sacra Romae exstantia templa, vel antiquitate celebranda vel singulari
artificio vel fidelium christianorum frequentia rectorumque industria, quae ex
antiquissimo Ecclesiae more sacris Cardinalibus titulo assignantur, cum iam ob
ipsorum ex cunctis orbis nationibus mox augendum numerum haud iam sufficiant,
opportunum visum est Nobis nonnullas alias sacras aedes deligere, quibus iura
Cardinalicii tituli daremus. Ex quibus sane illud augere placuit, quod in
honorem Praecelsae Dei Matris in Urbe erectum est anno MDCCCCXXXI, quintodecimo
videlicet expleto saeculo ab Oecumenica peracta Synodo, quae Beatissimam
Virginem Mariam esse Dei Matrem sollemni fidei decreto promulgavit. Idem
praeterea templum Pius XI, imm. mem. Decessor Noster, curiale esse voluit, ad
nempe aptius fidelibus consulendum, Apostolicisque Litteris, quae a verbis «Quo
perennius» initium sumunt, die primo mensis decembris datis, anno millesimo
nongentesimo tricesimo tertio, statuit. Quae cum ita sint, de suprema Nostra
potestate, sacram aedem quam diximus, Deo dicatam in honorem Praecelsae Dei
Matris, Cardinalicio presbyterali titulo honestamus, datis eidem iuribus
et privilegiis, quibus huiusmodi in Urbe templa fruuntur. Ceterum mandamus, ut
hae Nostrae sub plumbo Litterae, eius cura qui ad praesens eidem moderatur, sive
clero sive populo perlegantur, cum primus post eas acceptas dies festus de
praecepto celebrabitur. Peracti autem negotii instrumentum quam primum
conficiatur idemque, nomine subscripto ac sigillo impresso, ad Sacram
Congregationem Consistorialem mittatur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 444-445
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|