 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
URBIS
(TEMPLUM S. CRUCIS)*
TEMPLUM S. CRUCIS IN VIA FLAMINIA TITULO
DECORATUR
CARDINALICIO PRESBYTERALI.
Omnibus quidem perspectum est in more esse Apostolicae Sedis
unam Patribus Cardinalibus assignari sacrarum, quae Romae exstent, aedium, eo
sane consilio, ut non solum earum ipsi titulo exornentur, sed ut sacrae etiam
huius Urbis vinculo Nobiscum teneantur. Quandoquidem autem ex augendo
Cardinalium numero alia requiruntur Romana quae tribuantur templa, visum est
Nobis illud quoque Cardinalicio titulo insigniri
posse, cui est nomen S. Crux in via Flaminia, singularium rerum gestarum memoria
praeclarum. Sacram enim hanc aedem, curae concreditam sodalium Congregationis
Presbyterorum a sacris D. N. Iesu Christi Stigmatibus, curialem esse voluit
decretoque constituit S. Pius X, Decessor Noster, die XIX mensis martii, anno
Domini MDCCCCXIV, qua scilicet laeta occasione sollemnia toto orbe terrarum
celebrata sunt saecularia enuntiati a Constantino imperatore ad catholicae
libertatem Ecclesiae vindicandam atque tutandam edicti. De suprema ideo et
apostolica Nostra auctoritate, templum quod diximus S. Crucis in via Flaminia
Cardinalicio presbyterali titulo honestamus, datis eidem iuribus et
privilegiis, quibus huiusmodi in Urbe sacrae aedes fruuntur. Ceterum mandamus ut
hae Nostrae sub plumbo Litterae, eius cura qui ad praesens ei templo praeest, ad
effectum perducantur atque sive clero sive populo perlegantur, cum primus post
eas acceptas dies festus de praecepto celebrabitur. Peracti vero negotii nuntium
ad S. Congregationem Consistorialem, nomine scilicet subscripto sigilloque
impresso, quam primum mittendum est.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini millesimo
nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.
IACOBUS A. Card. COPELLO S.
R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost. Decanus
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 442-443
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|