 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
URBIS
(TEMPLUM S. HIERONYMI A CARITATE)*
TEMPLUM S. HIERONYMI A CARITATE, ROMAE
IN VIA IULIA EXSTANS,
AD DIGNITATEM DIACONIAE ATTOLLITUR.
Cum antiquissimi tituli presbyterales vel diaconiae Romae
exstantes, qui translaticio more Summi Pontifices Decessores Nostri S. R. E.
Cardinalibus dare consueverunt ut scilicet aliquid muneris manifeste in Urbe
sacra obirent, iam augendo ob peculiares nostri temporis necessitates
Purpuratorum Patrum numero pares non sint, alios eisdem annumerare censemus
eximios et idoneos ut hac dignitate augeantur. Inter quos templum S. Hieronymi a
Caritate in via Iulia situm eligimus, utpote quod, perpulchra venustate
splendens, et Sancti Philippi Nerii memoria collustretur et a Sodalibus
Instituti Oratorii ab eo conditi summa caritate laudabilique studio
administretur. Huic igitur templo summa Nostra potestate diaconiae dignitatem
concedimus, omnibus eidem factis privilegiis quibus ceteri in Urbe eiusdem
ordinis tituli iure vel consuetudine fruuntur, contrariis minime obstantibus.
Volumus praeterea ut hae Litterae Nostrae eius cura qui ad praesens templo S. Hieronymi a
Caritate moderatur ad effectum adducantur. Peracti autem negotii instrumentum conficiatur idemque, rite subscriptum sigilloque
impressum, ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittatur.
Hanc
vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla,
cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem
derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant
in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione
sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mesis Februarii, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus,
Protonot. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 7, pp. 497-498
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|