 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
URBIS
(TEMPLUM S. IOANNIS BOSCO)*
TEMPLUM S. IOANNIS BOSCO, QUOD ROMAE VIA
TUSCULANA EXSTAT,
AD GRADUM DIACONIAE CARDINALICIAE EVEHITUR.
Romana haec Sedes, aequissima virtutis aestimatrix et iudex, non modo veteri
solet consuetudine institutoque maiorum ea quae homines christianae religionis
causa gesserint pari gratia rependere, verum etiam et loca et sacerrima Dei
templa amplis quandoque cumulare muneribus: hic enim honos non solum in eorum
laudem cedit scilicet qui ea pietate custodiunt, sed etiam, quod pluris est,
stimulos addit ad aeterni et immortalis Numinis gloriam augescendam. Quam ob
rem, volentibus Nobis pro Ecclesiae necessitatibus numerum seu titulorum
cardinaliciorum seu diaconiarum, quae sacris Cardinalibus deferantur, ampliare,
visum est ad tantum honoris et dignitatis templum etiam S. Ioannis Bosco
evehere, cuius momentum non una maiestas maius facit et paroeciale decus ab anno
MCMLIII, die septimo mensis Novembris, consecutum, sed etiam continentes aedes,
in quibus pueri et adolescentes cuiusvis ordinis educantur, pietate, doctrina,
sacrarum rerum institutione. Placet ergo templum S. Ioannis Bosco, Romae via
Tusculana exsurgens, diaconiae dignitate honestare, factis nempe iis
iuribus quae ceteris eius ordinis templis sunt propria. Rectori autem oneri erit
has Litteras Nostras ad exitum adducendi, in clerique populique notitiam
perferendi. Re vero acta, documenta exarari curabit, quorum sincera exempla ad
Sacram Congregationem Consistorialem cito mittet.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus,
Protonot. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 7, pp. 498-499
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|