TEMPLUM S. LEONIS I PAPAE IN VIA
PRAENESTINA AD DIGNITATEM TITULI CARDINALICII PRESBYTERALIS EVEHITUR.
Romanorum Pontificum morem secuti, qui templa in Urbe exstantia S. R. E.
Cardinalibus titulo assignare consueverunt, eadem et Nos Purpuratis Patribus
concedere censemus, eo sane consilio ut manifeste atque aperte aliquid muneris
iidem Romae suscipiant. Cum tamen sacrae eiusmodi aedes impares nunc sint
augendo S. R. E. Cardinalium numero, visum est Nobis alias eodem honore esse
decorandas, quae dignae atque idoneae sint quae id obtineant. Quas inter templum
profecto est annumerandum, Deo in honorem S. Leonis I Papae dicatum, quod
tricesimum ab Italica Consociatione Virorum ab Actione Catholica condita annum
agentes eiusdem Sodales, stipe collata, e fundamentis erexerunt, anno millesimo
nongentesimo quinquagesimo secundo, atque peramanter Romano Pontifici dono
dederunt. Quapropter de apostolica et suprema Nostra potestate templum curiale
S. Leonis I Papae ad gradum et dignitatem tituli Cardinalicii presbyteralis
ducimus, omnia dantes iura et privilegia quae eiusdem decoris templa in Urbe
habent, contrariis quibuslibet non impedientibus. Decernimus praeterea ut hae
Nostrae sub plumbo Litterae, eius cura qui ad praesens eidem sacrae aedi est
praefectus, clero ac populo perlegantur cum primus advenerit dies festus de
praecepto celebrandus. Onus autem eidem erit ut, perfecta Litterarum Nostrarum
exsecutione, documenta exarentur eademque cito S. Consistoriali Congregationi
mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta offieere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus Hannibal Ferretti, Protonot. Apost.
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 450-451
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana