Auctis hodie fere in immensum Ecclesiae negotiis, visum est
Nobis, quos in stantia illa et sollicitudo omnium Ecclesiarum premunt (cfr. 2
Cor.11, 28), e christianae rei publicae utilitate esse, si Patrum
Cardinalium numerus augeretur: cum enim Christi religio fere omnibus iam populis
et gentibus sit feliciter illata, decet sane ut Purpuratorum Patrum Collegium,
quorum consiliis Pontifices Romani, quasi firmissimo comparato praesidio, in
Ecclesiae gubernatione usquequaque usi sunt, undique accitis prudentissimis
viris, amplificetur et augeatur. Quibus tamen cum attribuendi tituli satis non
sint, placuit iis templis, quae antiqua consuetudine sacris Cardinalibus deferri
solerent, nonnulla alia accensere, in quibus templum quoque est S. Mariae
Liberatricis, Romae, ad Montem Testaceum exstans: id enim non modo mole sua,
structura nitet, verum etiam summa in beatissimam Christi Matrem pietate floret,
in quam alendam atque fovendam Sodales Societatis a S. Francisco Salesio
studiosissime incumbunt. Accedit quod templum hoc, Michaëlis Rua opera
exstructum, atque eiusdem Societatis sumptibus, anno MCMVIII consecratum,
curiali dignitate auctum est. Quae cum ita sint, sacram aedem S. Mariae
Liberatricis ad Montem Testaceum in diaconiarum ordinem redigimus, factis
nempe iuribus et honoribus iure atque bona consuetudine talibus templis fieri
solitis. Volumus autem ut rectoris eiusdem templi cura, hae Litterae Nostrae
clero populoque perlegantur, die festo, qui primus advenerit post eas acceptas.
Quibus Litteris ad exitum adductis, documenta exarentur eorumque exempla sincere
scripta ad Sacram Congregationem statim mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et
fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae
documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic
haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.