TEMPLUM S. MICHAĖLIS ARCHANGELI ROMAE,
IN REGIONE «PIETRALATA», AD DIGNITATEM DIACONIAE ATTOLLITUR.
Inter cetera Romanae Sedis ornamenta
antiquissimi presbyterales tituli et diaconiae sunt, quae Summi Pontifices
Decessores Nostri sollicita cura servare atque S. R. E. Cardinalibus assignare
consueverunt, eo sane consilio ut Romana Ecclesia, sicut est Apostolorum gloria
perinsignis, ita Purpuratorum Patrum ministerio condecoraretur. Cum tamen
augendo, ob peculiares nostri temporis necessitates, Cardinalium Senatui
titulorum et diaconiarum numerus in praesens Romae exstantium impar sit,
censuimus, praeter alia, curiale templum Deo sacrum in honorem S. Michaėlis
Archangeli, Romae, in regione Pietralata, situm ad gradum et honorem diaconiae
attollere, utpote quod in urbis parte civium frequentissima exstet, quae magna cura est
prosequenda. Huic igitur templo summa Nostra potestate diaconiae honorem et
dignitatem concedimus, omnibus eidem factis privilegiis quibus ceterae in Urbe
diaconiae iure vel consuetudine fruuntur, contrariis minime obstantibus.
Volumus praeterea ut hae Litterae Nostrae, eius cura qui ad praesens templo S.
Michaėlis Archangeli praeest, coram clero populoque legantur, cum primum in
sacram aedem diem festum de praecepto congregabuntur celebraturi. Cuius rei,
postquam rite fecerit, documenta exarentur quae ad Sacram Congregationem
Consistorialem cito mittantur.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum
efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis
quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius
Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta
officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec
voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius
Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae
sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab
aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto
mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto,
Pontificatus Nostri altero.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 7, pp. 494-495
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana