 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
URBIS
(TEMPLUM SS. MI CORDIS IESU)*
TEMPLUM SS.MI CORDIS IESU AD CASTRUM
PRAETORIUM DIACONIA FIT.
Almae Urbis templa, quae vel antiquitate excellerent artisque praestantia vel
illustrium sanctorumque virorum memoria, consueverunt Romani Pontifices
singularibus privilegiis atque honoribus afficere. In quorum numero illud est
profecto referendum quod S. Ioannes Bosco, Salesianorum quos appellant pater, ad
Castrum Praetorium iussu auspicioque Leonis XIII im. me. Decessoris Nostri
exstruendum curavit, ut simul totius Italicae gentis, stipem munifice
conferentis, erga Sacratissimum Iesu Christi Cor pia significatio esset atque
declaratio, simul christianorum fidelium illam Urbis regionem colentium
religionem foveret. Sacram enim hanc aedem, affabre perfectam, Decessor
Noster Benedictus XV, Apostolicis datis Litteris, ad Basilicae Minoris
dignitatem evexit, in eaque exstans ibique venerata effigies Beatae Mariae Virginis
Auxiliatricis rite a Canonicis patriarchalis Basilicae S. Petri aurea corona
redimita est. Volentes propterea in idem templum, sodalium Societatis S.
Francisci Salesii industria atque pietate fulgens, Nostram quoque significare
voluntatem, censuimus illud ad diaconiae honorem hodie attollere. De apostolica
igitur et suprema potestate Nostra, templum SS. mi Cordis Iesu ad Castrum
Praetorium ad diaconiae gradum et dignitatem evehimus, omnibus datis iuribus
et privilegiis, quibus ceterae in Urbe diaconiae vel iure vel consuetudine
fruuntur. Volumus praeterea ut hae Nostrae sub plumbo Litterae, eius cura qui
ad praesens sacra e ei aedi moderatur, coram clero atque populo perlegantur,
cum primus post eas aeceptas dies festus de praecepto celebrabitur. Cuius
negotii, postquam perfectum fuerit, congrua documenta exarentur ad Sacramque
Congregationem Consistorialem cito mittantur, de more signata sigilloque
impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore
volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere puterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius
Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant
in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione
sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Februarii, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus H. Ferretti, Protonot. Apost. Decanus
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 7, pp. 485-486
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|