 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
URBIS
(TEMPLUM SS. MI NOMINIS IESU)*
TEMPLUM SS.MI NOMINIS IESU DIACONIA FIT.
Quod ex antiquitate iterum iterumque factum a Decessoribus Nostris est, qui
sacras urbis Romae aedes non solum singularibus privilegiis ditarunt, sed ex iis
etiam plurimas ut presbyterales titulos vel diaconias S. R. E. Cardinalibus
assignaverunt, et Nos facimus qui, templum Ss.mo Nomini Iesu dicatum
propensissimo animo iamdiu colentes, nova hodie celebritate insignire censemus,
diaconiae collata dignitate. Est enim idem templum, artis magnificentia insigne,
cura S. Francisci Borgia ibi loci erectum ubi S. Ignatius a Loyola, primum Romam
petens, et sibi et sodalibus suis domicilium constituit, ad praesensque non
solum sacellum quod maximi habetur Beatae Mariae Virginis a Strata continet, sed
sedes etiam, omnium celeberrima, factum est quo frequentissimi christiani
fideles ex omnibusque Ordinibus religiosi viri monialesque conveniunt, ut
peculiares ad Deum preces supplicationesque praestitutis temporibus adhibeant.
De apostolica igitur et suprema Nostra potestate templum Ss.mi Nominis Iesu ad
diaconiae honorem attollimus, datis iuribus et privilegiis quibus
huiusmodi in Urbe sacrae aedes iure et consuetudine fruuntur. Decernimus autem
ut, eius cura qui modo eidem templo praeest, clero atque populo Nostrae hae sub
plumbo Litterae perlegantur, primo post eas acceptas adveniente die festo de
praecepto. Cuius rei, cum perfecta fuerit, congrua documenta exarentur ad
Sacramque Congregationem Consistorialem quam primum mittantur, de more signata
sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.
IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius |
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus H. Ferretti, Protonot. Apost. Decanus
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 7, pp. 484-485
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|