TEMPLUM DOMINAE NOSTRAE A SS.
SACRAMENTO ET SANCTORUM MARTYRUM CANADENSIUM AD DIGNITATEM
TITULI PRESBYTERALIS CARDINALICII EVEHITUR.
Consuevit Ecclesia more institutoque maiorum eos viros, quos in amplissimum
Patrum Cardinalium Collegium cooptaverit, dato titulo unius ex celeberrimis
Urbis templis ita Romae obligare, urbi scilicet Sanctorum Martyrum memoria
omnium sacratissimae, ut, quasi Romana civitate donati, summo christianorum
Antistiti sapientia sua, consilio, labore adessent. Volentibus ergo Nobis eum
morem tenere, neque tamen in praesens satis titulorum, qui assignari possint,
praesto habentibus ob auctum Patrum Cardinalium numerum, visum est templum
quoque Dominae Nostrae a SS. Sacramento et Sanctorum Martyrum Canadensium inter
templa iuris Cardinalicii referre, cuius profecto et magnificentia, et splendor,
et momentum magna sunt. Eius autem historia et laudes in his causis praecipue
consistunt, quod templum id, a Sodalibus Congregationis Presbyterorum a SS.
Sacramento excitatum a dilectoque Filio Nostro Paulo Aemilio S. R. E. Cardinali
Léger, Archiepiscopo Marianopolitano, anno MCMLXII consecratum, cum ipsum summa
diligentia, studio, pietate ab iisdem Sodalibus colitur, tum cum Instituto
Internationali, quod dicunt, eiusdem Congregationis coniungitur, in quo et
Rector Maior, et Consilium eius primarium sedem habent. Quae cum ita sint,
templum Dominae Nostrae a SS. Sacramento et Sanctorum Martyrum Canadensium, quod
Romae ad Villam a Massimo cognominatam, adiacet, templorum numero tituli
presbyteralis Cardinalicii accensemus, cum iuribus et privilegiis congruentibus.
Rectoris autem erit eius sacrae aedis has Litteras Nostras ad exitum adducere; qua re acta idem documenta exarari curabit et sincera eorum exempla ad
Sacram Congregationem Consistorialem cito mittere, debite subscripta et sigillo
impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore
volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta
vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant
in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione
sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis februarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.