 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
IBARRENS (TULCANENSIS) *
DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A
DIOECESI IBARRENSI, NOVA EX IIS DIOECESIS COOSTITUITUR, «TULCANENSIS»
APPELLANDA.
Praegrave Ecclesiae universae regendae munus, quod cum Romano episcopatu
accepimus, id a Nobis profecto requirit, ut omnimode ea concipiamus consilia,
iis rationibus accedamus quae cum christianorum bono coniungantur. Libenti
igitur animo preces admisimus venerabilis Fratris Alfredi Bruniera,
Archiepiscopi titulo Claudiopolitani in Honoriade et in Republica Aequatoriana
Apostolici Nuntii, qui, de animorum utilitatibus sollicitus, post scilicet
auditum venerabilem Fratrem Silvium Aloisium Haro Alvear, Episcopum Ibarrensis
dioecesis, ab Apostolica Sede petiit ut ex eiusdem dioecesis quibusdam seiunctis
territoriis nova constitueretur Ecclesia cathedralis; deque suprema Nostra
potestate sequentia hodie decernimus ac iubemus. A dioecesi Ibarrensi integra
territoria separamus, quae civilem provinciam vulgo Carchi cognominatam
constituunt, ex iisque novam condimus dioecesim Tulcanensem appellandam
iisdemque circumscribendam finibus quibus provincia, quam diximus, terminatur.
Modo constitutae Ecclesiae sedes episcopalis in urbe Tulcan per vulgus appellata
erit, Episcopi vero cathedra in curiali templo eadem in urbe exstante, Deo sacro
in honorem Sancti Michaëlis Archangeli, quod ad dignitatem cathedralis templi
attollimus, congruis concessis privilegiis. Episcopus vero, praeterquam quod
iusta iura et privilegia habebit, obligationibus simul et officiis tenebitur,
quae ex iure communi ei competunt. Quae inter, haec proferimus: esse eum, una
cum sua dioecesi metropolitano iuri Archiepiscopi Quitensis, tamquam
suffraganeum, obnoxium; pro Canonicorum collegio, per alias sub plumbo Litteras
condendo, ei esse Consultores dioecesanos ad iuris normam deligendos, qui sibi
consilio et ope assint; minus saltem Seminarium quam primum denique struendum,
iis pueris accipiendis et efformandis, qui Dei instinctu ad sacerdotium
vocentur, quorum meliores probatioresque, cum adoleverint, Romam mittat in
Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, theologicis philosophicisque
disciplinis imbuendos. Dioecesis Tulcanensis mensa episcopalis, quae dicitur,
fiet a fidelibus sponte oblatis pecuniis, Curiae emolumentis eaque bonorum
parte, quae ex praescripto canonis 1500 C. I. C. ei obvenient. Praecipimus
insuper ut, his Litteris ad effectum deductis, Ecclesiae illi sacerdotes
censeantur adscripti in cuius territorio officium vel beneficium legitime
habeant; ceteri vero clerici Seminariique tirones illi, in qua legitimo
domicilio degant. Acta denique et documenta novam dioecesim quovis modo
respicientia, ab Ibarrensi ad Tulcanensem Curiam transmittantur, in condendo
tabulario religiose custodienda. Haec omnia perficienda curet venerabilis Frater
Alfredus Bruniera, quem memoravimus, vel ab illo delegatus vir, qui sit tamen in
ecclesiastica dignitate constitutus. Quodsi tempore exsecutionis alius in
Aequatoriana Republica munus Apostolici Nuntii agat, hic mandata Nostra faciat.
Qui vero negotium confecerit, congrua documenta exarari iubeat et ad Sacram
Congregationem Consistorialem quam primum mittat, rite signata sigilloque
impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo septimo mensis Martii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri secundo.
|
Pro S. R. E.
Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI a publicis Ecclesiae
negotiis
|
CAROLUS Card.
CONFALONIERI
S. Congr. Consistorialis a Secretis |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost. Decanus
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 2, pp. 124-125
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|