 |
PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BLANTYRENSIS (CHIQUAVANAE) *
EX QUIBUSDAM TERRITORIIS AB
ARCHIDIOECESI BLANTYRENSI DETRACTIS NOVA IN MALAWIANA REGIONE CONSTITUITUR
DIOECESIS,
«CHIQUAVANA» APPELLANDA.
Ad Christi regnum in universae terrae gentes et populos proferendnm summam,
uti par est, curam, summum studium adhibemus, utpote qui, tamquam divi Petri
successores, omnibus et ovibus et agnis consulendi officio teneamur.
Libentissimo igitur animo accepimus quod venerabilis Frater Ioannes Baptista
Hubertus Theunissen, sacer Blantyrensis Antistes, proposuit Sacrumque Fidei
Propagandae Consilium, post auditum venerabilem Fratrem Vidonem Del Mestri,
Archiepiscopum titulo Tuscamiensem et in Africa Orientali Apostolicum Delegatum,
constituit, ut scilicet quibusdam eiusdem archidioecesis Blantyrensis
territoriis nova conderetur Sedes cathedralis: quod enim non solum christianis
fidelibus maximae futurum utilitati putavimus, sed compluribus iis etiam qui
nondum sint intra Christi ovilis saepta recepti. Qua de re, suprema et
apostolica Nostra usi potestate, ea quae sequuntur decernimus ac iubemus. Ab
archidioecesi quam diximus, districtus civiles seiungimus, qui per vulgus
appellantur Chikwawa et Port Herald iisque novam dioecesim condimus,
Chiquavanam appellandam, cuius limites hi erunt: ad septemtrionem,
territorium archidioecesis Blantyrensis; ad meridiem, occidentem atque orientem
solem, territorium Mozambicanae regionis. Constitutam dioecesim, cuius Sedes
metropolitana Blantyrensis erit, curis concredimus sodalium Societatis Mariae
Monfortanae, ad Nostrum tamen et Apostolicae Sedis nutum. Episcopi sedes in urbe
vulgo Chikwawa cognominata ponatur; episcopalis vero magisterii cathedra in
principe eiusdem urbis templo, quod ad dignitatem cathedralis attollimus, cum
iuribus et privilegiis congruis. Curet etiam Episcopus ut, pro Canonicorum
collegio quod in posterum per alias sub plumbo Litteras condetur, Consultores
dioecesanos deligat, qui sibi consilio et ope adsint; utque Seminarium struat
iis pueris accipiendis atque efformandis qui Dei instinctu ad sacerdotium
vocentur. Has autem Litteras Nostras ut ad effectum adducantur studeat
venerabilis Frater Vido Del Mestri, quem diximus, vel ab eo delegatus vir, qui
sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui vero negotium perfecerit,
congrua documenta exarabit ad Sacramque Congregationem de Propaganda Fide
mittet, de more signata sigilloque impressa.
Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus;
ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam
iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel
scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et
locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in
ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint
subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si
ostenderetur.
Datum Romae, apud S. Petrum, die altero et vicesimo mensis Martii, anno
Domini millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, Pontificatus Nostri altero.
|
Pro S. R. E.
Cancellario
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI a publicis Ecclesiae
negotiis
|
GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus |
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Ioannes Calleri, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 257-258
© Copyright 1965
- Libreria Editrice Vaticana
|